VIII. Bitumen sulphur picem liquidam oleum, quod
incendiarium uocant, ad exurendas hostium machinas conuenit praeparari; ad arma
facienda ferrum utriusque temperaturae et carbones seruantur in conditis; ligna
quoque hastilibus sagittisque necessaria reponuntur. Saxa rotunda de fluuiis,
quia pro soliditate grauiora sunt et aptiora mittentibus, diligentissime
colliguntur; ex quibus muri replentur et turres; minima ad fundas siue
fustibalos uel manibus iacienda; maiora per onagros diriguntur, maxima uero
pondere formaque uolubili in propugnaculis digeruntur, ut demissa per praeceps
non solum hostes obruant subeuntes sed etiam machinamenta confringant. Rotae
quoque de lignis uiridibus ingentissimae fabricantur, uel intercisi ex
ualidissimis arboribus cylindri, quas taleas uocant, ut sint uolubiles,
laeuigantur, quae per pronum labentia subito impetu bellatores solent (equos quoque)
deterrere. Trabes quoque et tabulata uel diuersae magnitudinis clauos ferreos
esse oportet in promptu. Nam obpugnantium machinis per alias machinas consueuit
obsisti, praecipue cum subitis operibus addenda sit muris uel propugnaculis
altitudo, ne aduersariorum mobiles turres superemineant et capiant ciuitatem.
VIIII. Neruorum quoque copiam summo studio expedit colligi, quia onagri uel
ballistae ceteraque tormenta nisi funibus neruinis intenta nihil prosunt.
Equorum tamen saetae de caudis ac iubis ad ballistas utiles adseruntur.
Indubitatum uero est crines feminarum in eiusmodi tormentis non minorem habere
uirtutem Romanae necessitatis experimento. Nam in obsidione Capitolii corruptis
iugi ac longa fatigatione tormentis, cum neruorum copia defecisset, matronae
abscisos crines uiris suis obtulere pugnantibus, reparatisque machinis
aduersariorum impetum reppulerunt. Maluerunt enim pudicissimae feminae
deformato ad tempus capite libere uiuere cum maritis quam hostibus integro
decore seruire. Cornua quoque uel cruda coria proficit colligi ad catafractas
texendas aliaque machinamenta siue munimina.
|