XXII. Aduersum haec obsessos defendere consueuerunt
ballistae onagri scorpiones arcuballistae fustibali (sagittarii) fundae.
Ballista funibus neruinis tenditur, quae, quanto prolixiora brachiola habuerit,
hoc est quanto maior fuerit, tanto spicula longius mittit; quae si iuxta artem
mechanicam temperetur et ab exercitatis hominibus, qui mensuram eius ante
collegerint, dirigatur, penetrat quodcumque percusserit. Onager autem dirigit
lapides, sed pro neruorum crassitudine et magnitudine saxorum pondera
iaculatur; nam quanto amplior fuerit, tanto maiora saxa fulminis more
contorquet. His duobus generibus nulla tormentorum species uehementior
inuenitur. Scorpiones dicebant, quas nunc manuballistas uocant, ideo sic
nuncupati, quod paruis subtilibusque spiculis inferunt mortem. Fustibalos
arcuballistas et fundas describere superfluum puto, quae praesens usus
agnoscit. Saxis tamen grauioribus per onagrum destinatis non solum equi
eliduntur et homines sed etiam hostium machinamenta franguntur.
|