XXXI. Praecepto maiestatis tuae, imperator inuicte,
terrestris proelii rationibus absolutis, naualis belli residua, ut opinor, est
portio; de cuius artibus ideo pauciora dicenda sunt, quia iam dudum pacato mari
cum barbaris nationibus agitur terrestre certamen. Romanus autem populus pro
decore et utilitate magnitudinis suae non propter necessitatem tutmultus
alicuius classem parabat ex tempore, sed, ne quando necessitatem sustineret,
semper habuit praeparatam. Nemo enim bello lacessere aut facere audet iniuriam
ei regno uel populo, quem expeditum et promptum ad resistendum uindicandumque
cognoscit. Apud Misenum igitur et Rauennam singulae legiones cum classibus
stabant, ne longius a tutela urbis abscederent et, cum ratio postulasset, sine
mora, sine circuitu ad omnes mundi partes nauigio peruenirent. Nam Misenatium
classis Galliam Hispanias Mauretaniam Afrcam Aegyptum Sardiniam atque Siciliam
habebat in proximo. Classis autem Rauennatium Epiros Macedoniam Achaiam
Propontidem Pontum Orientem Cretam Cyprum petere directa nauigatione
consueuerat, quia in rebus bellicis celeritas amplius solet prodesse quam
uirtus.
|