XXXVIII. Qui cum exercitu armatis classibus uehitur,
turbinum signa debet ante praenoscere. Procellis namque et fluctibus liburnae
grauius quam ui hostium saepe perierunt, in qua parte naturalis philosophiae
tota est adhibenda sollertia, quia uentorum tempestatumque caelesti ratione
natura colligitur. Et pro acerbitate pelagi, sicut prouidos cautela tutatur,
ita neglegentes extinguit incuria. Igitur uentorum numerum atque uocabula ars
nauigandi primum debet inspicere. Veteres autem iuxta positionem cardinum
tantum quattuor uentos principales a singulis caeli partibus flare credebant,
sed experimentum posterioris aetatis XII conprehendit; horum uocabula ad summouendam
dubitationem non solum Graeca sed etiam Latina protulimus, ita ut uentis
principalibus declaratis eos, qui ipsis dextra laeuaque coniuncti sunt,
indicemus. A uerno itaque solstitio, id est ab orientali cardine, sumemus
exordium, ex quo uentus oritur apheliotes, id est subsolanus; huic a dextera
iungitur caecias siue euroborus, a sinistra eurus siue uulturnus. Meridianum
autem cardinem possidet notus, id est auster; huic a dextera iungitur
leuconotus, hoc est albus notus, a sinistra libonotus, id est corus.
Occidentalem uero cardinem tenet zephyrus id est subuespertinus; huic a dextera
iungitur lips siue africus, a sinistra iapyx siue fauonius. Septentrionalem
uero cardinem sortitus est aparctias siue septentrio; cui adhaeret a dextra
thrascias siue circius, a sinistra boreas, id est aquilo. Hi saepe singuli,
interdum duo, magnis autem tempestatibus et tres pariter flare consuerunt;
horum impetu maria, quae sua sponte tranquilla sunt et quieta, undis
exaestuantibus saeuiunt; horum flatu pro natura temporum uel locorum ex
procellis serenitas redditur et rursum in procellas serena mutantur. Nam
secundo spiramine optatos classis inuenit portus, aduerso stare uel regredi aut
discrimen sustinere conpellitur. Et ideo difficile naufragium pertulit qui uentorum
rationem diligenter inspexit.
|