XXXVIIII. Sequitur mensum dierumque tractatus. Neque
enim integro anno uis atque acerbitas maris patitur nauigantes, sed quidam
menses aptissimi, quidam dubii, reliqui classibus intractabiles sunt lege
naturae. Pachone decurso, id est post ortum Pliadum, a die VI. kal. Iunias
usque in Arcturi ortum, id est in diem VIII. decimum kal. Octobres, secura
nauigatio creditur, quia aestatis beneficio uentorum acerbitas mitigatur; post
hoc tempus usque in tertium idus Nouembres incerta nauigatio est et discrimini
propior propterea, quia post idus Septembres oritur Arcturus, uehementissimum
sidues, et VIII. kal. Octobres aequinoctialis euenit acerba tempestas, circa
nonas uero Octobres aeduli pluuiales, V. idus easdem Taurus. A Nouembri autem
mense crebris tempestatibus nauigia conturbat Vergiliarum hiemalis occasus. Ex
die igitur tertio idus Nouembres usque in diem sextum idus Martias maria
clauduntur. Nam lux minima noxque prolixa, nubium densitas, aeris obscuritas,
uentorum imbri uel niuibus geminata saeuitia non solum classes a pelago sed
etiam commeantes a terrestri itinere deturbat. Post natalem uero, ut ita dicam,
nauigationis, qui sollemni certamine publicoque spectaculo multarum urbium
celebratur, plurimorum siderum ipsiusque temporis ratione usque in idus Maias
periculose maria temptantur, non quo negotiatorum cesset industria, sed quia
maior adhibenda cautela est, quando exercitus nauigat cum liburnis, quam cum
priuatarum mercium festinat audacia.
|