XLIIII. Multa quidem armorum genera proelium terrestre
desiderat; sed nauale certamen non solum plures armorum species uerum etiam
machinas et tormenta flagitat, tamquam in muris dimicetur et turribus. Quid
enim crudelius congressione nauali, ubi aquis homines perimuntur et flammis?
Praecipua ergo esse debet tegminum cura, ut catafracti uel loricati galeati
etiam et ocreis muniti sint milites. De onere namque armorum nemo potest
conqueri, qui stans pugnat in nauibus; scuta quoque ualidiora propter ictus
lapidum et ampliora sumuntur. Praeter falces et harpagones aliaque naualia
genera telorum sagittis missibilibus fundis fustibalis plumbatis onagris
ballistis scorpionibus iacula inuicem diriguntur et saxa et, quod est grauius,
qui de uirtute praesumunt, admotis liburnis iniectis pontibus in aduersariorum
transeunt naues ibique gladiis manu ad manum, ut dicitur, comminus dimicant. In
maioribus etiam liburnis propugnacula turresque constituunt, ut tamquam de muro
ita de excelsioribus tabulatis facilius uulnerent uel perimant inimicos. Oleo
incendiario stuppa sulphure et bitumine obuolutae et ardentes sagittae per
ballistas in hosticarum nauium alueos infiguntur unctasque cera et pice et
resina tabulas tot fomentis ignium repente succendunt. Alii ferro interimuntur
et saxo, alii ardere coguntur in fluctibus; inter tanta tamen mortium genera
qui acerrimus casus est, absumenda piscibus insepulta sunt corpora.
|