III. Sequitur, ut, utrum de agris an de urbibus utilior
tiro sit, requiramus. De qua parte numquam credo potuisse dubitari aptiorem
armis rusticam plebem, quae sub diuo t in labore nutritur, solis patiens,
umbrae neglens, balnearum nescia, deliciarum ignara, simplicis animi, paruo
contenta, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris, cui gestare ferrum,
fossam ducere, onus ferre consuetudo de rure est. Interdum tamen necessitas
exigit etiam urbanos ad arma conpelli, qui ubi nomen dedere militiae, primum
laborare, decurrere, portare pondus et solem pulueremque ferre condiscant,
parco uictu utantur et rustico, interdum sub diuo interdum sub papilionibus
commerentur. Tunc demum ad usum erudiantur armorum, et, si longior expeditio
emergit, in agrariis plurimum detinendi sunt proculque habendi a ciuitatis
inlecebris, ut eo modo et corporibus eorum robur accedat et animis. Nec
infitiandum est post urbem conditam Romanos ex ciuitate profectos semper ad
bellum; sed tunc nullis deliciis frangebantur, (sudorem cursu et campestri
exercitio collectum iuuentus natans abluebat in Tiberi) idem bellator, idem
agricola, genera tantum mutabat armorum; quod usque adeo uerum est, ut aranti
Quinctio Cincinnato dictaturam constet oblatam. Ex agris ergo subplendum robur
praecipue uidetur exercitus; nescio quomodo enim minus mortem timet qui minus
deliciarum nouit in uita.
|