IIII. Nunc, qua aetate milites legi conueniat,
exploremus. Et quidem, si antiqua consuetudo seruanda est, incipientem
puberatem ad dilectum cogendam nullus ignorat; non enim tantum celerius sed
etiam perfectius inbuuntur quae discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas,
saltus et cursus ante temptandus est, quam corpus aetate pigrescat. Uelocitas
enim est quae percepto exercitio strenuum efficit bellatorem. Adulescentes
legendi sunt, sicut ait Sallustius 'Iam simul ac iuuentus belli patiens erat,
in castris per laborem usum militiae discebat.' Melius enim est, ut exercitatus
iuuenis causetur aetatem nondum aduenisse pugnandi, quam doleat praeterisse.
Habeat etiam spatium uniuersa discendi. Neque enim parua aut leuis ars uideatur
armorum, siue equitem siue peditem sagittarium uelis inbuere siue scutatum,
armaturae numeros omnes omnesque gestus docere, ne locum deserat, ne ordines
turbet, ut missile et destinato ictu et magnis uiribus iaciat, ut fossam
ducere, sudes scienter figere nouerit, tractare scutum et obliquis ictibus
uenientia tela deflectere, plagam prudenter uitare, audacter inferre. Huic
taliter insituto tironi pugnare aduersum quoslibet hostes in acie formido non
erit sed uoluptas.
|