VIII. Sed non statim punctis signorum scribendus est tiro
dilectus, uerum ante exercitio pertemptandus, ut, utrum uere tanto operi aptus
sit, possit agnosci. Et uelocitas in illo requiranda uidetur et robur, et utrum
armorum disciplinam ediscere ualeat, utrum habeat confidentiam militarem.
Plerique enim, quamuis non improbabiles uideantur in specie, tamen experimentis
conprobantur indigni. Repudiandi ergo minus utiles et in locum eorum
strenuissimi subrogandi sunt. In omni enim conflictu non tam prodest multitudo
quam uirtus. Signatis itaque tironibus per cotidiana exercitia armorum est
demonstranda doctrina. Sed huius rei usum dissimulatio longae securitatis
aboleuit. Quem inuenias, qui docere possit quod ipse non didicit? De historiis
ergo uel libris nobis antiqua consuetudo repetenda est. Sed illi res gestas et
euentas tantum scripsere bellorum, ista, quae nunc quaerimus, tamquam nota
linquentes. Lacedaemonii quidem et Athenienses aliique Graecorum in libros
rettulere conplura quae tactica uocant; sed nos disciplinam militarem populi
Romani debemus inquirere, qui ex paruissimis finibus imperium suum paene solis
regionibus et mundi ipsius fine distendit. Haec necessitas conpulit euolutis
auctoribus ea me in hoc opusculo fidelissime dicere, quae Cato ille Censorius
de disciplina militari scripsit, quae Cornelius Celsus, quae Frontinus
perstringenda duxerunt, quae Paternus diligentissimus iuris militaris adsertor
in libros redegit, quae Augusti et Traiani Hadrianique constitutionibus cauta
sunt. Nihil enim mihi auctoritatis adsumo sed horum, quos supra rettuli, quae
dispersa sunt, uelut in ordinem epitomata conscribo.
|