XX. Locus exigit, ut, quo armorum genere uel instruendi uel
muniendi sint tirones, referre temptemus. Sed in hac parte antiqua penitus
consuetudo deleta est; nam licet exemplo Gothorum et Alanorum Hunnorumque
equitum arma profecerint, pedites constat esse nudatos. Ab urbe enim condita
usque ad tempus diui Gratiani et catafractis et galeis muniebatur pedestris
exercitus. Sed cum campestris exercitatio interueniente neglegentia desidiaque
cessaret, grauia uideri arma coeperunt, quae raro milites induebant; itaque ab
imperatore postulant primo catafractas, deinde cassides sedere refundere. Sic
detectis pectoribus et capitibus congressi contra Gothos milites nostri
multitudine sagittariorum saepe deleti sunt; nec post tot clades, quae usque ad
tantarum urbium excidia peruenerunt, cuiquam curae fuit uel catafractas uel
galeas pedestribus reddere. Ita fit, ut non de pugna sed de fuga cogitent qui
in acie nudi exponuntur ad uulnera. Quid enim pedes sagittarius sine
catafracta, sine galea, qui cum arcu scutum tenere non potest, faciat? Quid
ipsi draconarii atque signiferi, qui sinistra manu hastas gubernant, in proelio
facient, quorum et capita nuda constant et pectora? Sed grauis pediti lorica
uidetur et galea fortasse raro meditanti, fortasse arma raro tractanti; ceterum
cotidianus usus non laborat, etiam si onerosa gestauerit. Sed illi, qui laborem
in portandis ueteribus munimentis armorum ferre non possunt, detectis
corporibus et uulnera sustinere coguntur et mortes et, quod est grauius, aut
capi aut certe fuga rempublicam prodere. Sic dum exercitium laboremque
declinant, cum maximo dedecore trucidantur ut pecudes. Unde enim apud antiquos
murus dicebatur pedestris exercitus, nisi quod pilatae legiones praeter scuta
etiam catafractis galeisque fulgebant? usque eo, ut sagittarii sinistra brachia
manicis munirentur, pedites autem scutati praeter catafractas et galeas etiam
ferreas ocreas in dextris cruribus cogerentur accipere. Sic erant muniti illi,
qui in prima acie pugnantes principes, in secunda hastati, in tertia triarii
uocabantur. Sed triarii genibus positis solebant intra scuta subsidere, ne
stantes uulnerarentur uenientibus telis et, cum necessitas postulasset, tamquam
requieti uehementius inuaderent hostes, a quibus constat saepe factam esse
uictoriam, cum hastati illi et qui priores steterant interissent. Erant tamen
apud ueteres inter pedites qui dicebantur leuis armaturae, funditores et
ferentarii, qui praecipue in cornibus locabantur et a quibus pugnandi sumebatur
exordium; sed hi et uelocissimi et exercitatissimi legebantur; nec erant
admodum multi, qui cedentes, si proelii necessitas conpulisset, inter principia
legionum recipi solebant, ita ut acies inmota consisteret. Usque ad praesentem
prope aetatem consuetudo permansit, ut omnes milites pilleis, quos Pannonicos
uocabant, ex pellibus uterentur; quod propterea seruabatur, ne grauis galea
uideretur in proelio homini, qui gestabat aliquid semper in capite. Missilibus
autem quibus utebatur pedestris exercitus, pila uocabantur, ferro subtili
trigono praefixa unciarum nouem siue pedali, quod in scuto fixum non possit
abscidi et loricam scienter ac fortiter directum facile perrumpit, cuius
generis apud nos iam rara sunt tela. Barbari autem scutati pedites his
praecipue utuntur, quas bebras uocant, et binas etiam ac ternas in proeliis
portant. Sciendum praeterea, cum missilibus agitur, sinistros pedes in ante
milites habere debere; ita enim uibrandis spiculis uehementior ictus est. Sed
cum ad pila, ut apellant, uenitur et manu ad manum gladiis pugnatur, tunc
dextros pedes in ante milites habere debent, ut et latera eorum subducantur ab
hostibus, ne possint uulnus accipere et proximior dextra sit, quae plagam possit
inferre. Instruendos igitur ac protegendos omni antiquo armorum genere constat
esse tirones. Necesse est enim, ut dimicandi acriorem sumat audaciam qui munito
capite uel pectore non timet uulnus.
|