XXVI. Nihil magis prodesse constat in pugna, quam ut
adsiduo exercitio milites in acie dispositos ordines seruent necubi contra quam
expedit aut conglobant agmen aut laxent. Nam et constipati perdunt spatia
pugnandi et sibi inuicem inpedimento sunt, et rariores atque interlucentes
aditum perrumpendi hostibus praestant. Necesse est autem statim metu uniuersa
confundi, si intercisa acie ad dimicantium terga hostis accesserit. Producendi
ergo tirones sunt semper ad campum et secundum matriculae ordinem in aciem
dirigendi, ita ut primo simplex et extenta sit acies, ne quos sinus, ne quas
habeat curuaturas, ut aequali legitimoque spatio miles distet a milite. Tunc
praecipiendum, ut subito duplicent aciem, ita ut in ipso impetu is, ad quem
respondere solent, ordo seruetur. Tertio praecipiendum, ut quadratam aciem
repente constituant, quo facto in trigonum, quem cuneum uocant, acies ipsa
mutanda est. Quae ordinatio plurimum prodesse consueuit in bello. Iubetur
etiam, it instruant orbes, quo genere, cum uis hostium interruperit aciem,
resisti ab exercitatis militibus consueuit, ne omnis multitudo fundatur in
fugam et graue discrimen immineat. Haec si iuniores adsidua meditatione
perceperint, facilius in ipsa dimicatione seruabunt.
|