I. Res igitur militaris(, sicut Latinorum egregius auctor carminis
sui testatur exordio, armis constat et uiris. Haec) in tres diuiditur partes,
equites pedes classem. Equitum alae dicuntur ab eo, quod ad similitudinem
alarum ab utraque parte protegunt acies; quae nunc uexillationes uocantur a
uelo, quia uelis, hoc est flammulis, utuntur. Est et aliud genus equitum, qui
legionarii uocantur propterea, quod conexi sunt legioni; ad quorum exemplum
ocreati sunt equites instituti. Classis item duo genera sunt, unum liburnarum,
aliud lusoriarum. Equitibus campi, classibus maria uel flumina, peditibus
colles urbes plana et abrupta seruantur. Ex quo intellegitur magis reipublicae
necessarios pedites, qui possunt ubique prodesse; et maior numerus militum
(sumptu) expensa minore nutritur. Exercitus ex re ipsa atque opere exercitii
nomen accepit, ut ei numquam liceret obliuisci quod uocabatur. Verum ipsi
pedites in duas diuisi sunt partes, hoc est in auxilia et legiones. Sed auxilia
a sociis uel foederatis gentibus mittebantur; Romana autem uirtus praecipue in
legionum ordinatione praepollet. Legio autem ab eligendo appellata est, quod
uocabulum eorum desiderat fidem atque diligentiam, qui milites probant. In
auxiliis minor, in legionibus longe amplior consueuit militum numerus adscribi.
|