II. Denique Macedones Graeci Dardani phalangas habuerunt,
ut in una phalange armatorum VIII milia censerentur. Galli atque Celtiberi
pluresque barbarae nationes cateruis utebantur in proelio, in quibus erant sena
milia armatorum. Romani legiones habent, in quibus singulis sena milia,
interdum amplius militare consuerunt. Quid autem inter legiones et auxilia
interesse uideatur, expediam. Auxiliares cum ducuntur ad proelium, ex diuersis
locis, ex diuersis numeris uenientes, nec disciplina inter se nec notitia nec
affectione consentiunt. Alia instituta, alius inter eos est usus armorum.
Necesse est autem tardius ad uictoriam peruenire qui discrepant, antequam
dimicent. Denique cum in expeditionibus plurimum prosit omnes milites unius
praecepti significatione conuerti, non possunt aequaliter iussa conplere qui
ante pariter non fuerunt. Tamen haec ipsa si sollemnibus diuersisque exercitiis
prope cotidie roborentur, non mediocriter iuuant. Nam legionibus semper auxilia
tamquam leuis armatura in acie iungebantur, ut in his proeliandi magis
adminiculum esset quam principale subsidium. Legio autem propriis cohortibus
plena cum grauem armaturam, hoc est principes hastatos triarios antesignanos,
item leuem armaturam, hoc est ferrentarios sagittarios funditores ballistarios,
cum propios et sibi insitos equites legionarios isdem matriculis teneat, cum
uno animo parique consensu castra muniat, aciem instruat, proelium gerat, ex
omni parte perfecta, nullo extrinsecus indigens adiumento, quantamlibet hostium
multitudinem superare consueuit. Documentum est magnitudo Romana, quae semper
cum legionibus dimicans tantum hostium uicit, quantum uel ipsa uoluit uel rerum
natura permisit.
|