Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Vegetius Renatus Epitoma rei militaris IntraText CT - Text |
|
|
XVII. Illud autem sciendum est et modis omnibus retinendum: commisso bello prima ac secunda acies stabat inmota, triarii quoque residebant. Ferentarii autem armaturae exculcatores sagittarii funditores, hoc est leuis armatura, aduersarios prouocabant ante aciem praecedentes. Si hostes fugare potuerant, sequebantur; si eorum uirtute aut multitudine premebantur, reuertebantur ad suos et post eos stabant. Excipiebant autem proelium grauis armatura, et tamquam murus, ut ita dicam, ferreus stabat et non solum missibilibus sed etiam gladiis comminus dimicabant. Et si hostes fugassent, non sequebatur grauis armatura, ne aciem suam ordinationemque turbaret et ad dispersos recurrentes hostes incompositos obprimerent, sed leuis armatura cum funditoribus sagittariis et equitibus fugientes sequebatur inimicos. Hac dispositione atque cautela sine periculo legio uincebat aut superata seruabatur incolumis, quia legionis ius est facile nec fugere nec sequi. (XVIII.) Sed ne milites aliquando in tumultu proelii a suis contubernalibus aberrarent, diuersis cohortibus diuersa in scutis signa pingebant, ut ipsi nominant, digmata, sicut etiam nunc moris est fieri. Praeterea in aduerso scuto uiuscuiusque militis litteris erat nomen adscriptum, addito et ex qua esset cohorte quaue centuria. Ex his igitur apparet legionem bene instituam quasi munitissimam esse ciuitatem, quae omnia proelia necessaria secum ubique portaret nec metueret repentinum hostium superuentum, quae etiam in mediis campis subito fossa se ualloque muniret, quae omne genus militum contineret et armorum. Si quis igitur pugna publica superari barbaros cupit, ut diuinitas nutu, dispositione imperatoris inuicti reparentur ex tironibus legiones, uotis omnibus petat. Intra breue autem spatium temporis iuniores diligenter electi et exercitati cotidie non solum mane sed etiam post meridiem omni armorum disciplina uel arte bellandi ueteres illos milites, qui orbem terrarum integrum subegerunt, facile coaequabunt. Nec moueat, quod olim est consuetudo mutata quae uiguit; sed huius felicitatis ac prouisionis est perennitas tua, ut pro salute reipublicae et noua excogitet et antiqua restituat. Omne opus difficile uidetur, antequam temptes; ceterum si exercitati et prudentes uiri dilectui praeponantur, celeriter manus bellis apta poterit adgregari et diligenter institui. Quiduis enim efficit sollertia, si conpetentes non denegentur expensae.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |