Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Vegetius Renatus Epitoma rei militaris IntraText CT - Text |
|
|
XX. Depugnationum septem sunt genera uel modi, cum infesta ex utraque parte signa confligunt. Vna depugnatio est fronte longa quadro exercitu, sicut etiam nunc et prope semper solet proelium fieri. Sed hoc genus depugnationis periti armorum non optimum iudicant, quia, in prolixo spatio cum tenditur acies, non aequalis semper campus occurrit, et si hiatus aliqui in medio uel sinus aut curuatura fit, in eo loco acies frequenter inrumpitur. Praeterea, si multitudine aduersarius antecedit, a lateribus aut dextram aut sinistrum alam circumuenit. In quo periculum magnum est, nisi supernumerarios habeas, qui procurrant hostemque sustineant. Hoc genere solus debet confligere qui et plures et fortes habuerit bellatores; ex utroque cornu hostem circumueniat et quasi in sinum sui concludat exercitus. Secunda depugnatio est obliqua, plurimis melior. In qua si paucos strenuos loco idoneo ordinaueris, etiam si multitudine hostium et uirtute turberis, tamen poteris reportare uictoriam. Huius talis est modus. Cum instructae acies ad congressum ueniunt, tunc tu sinistram alam tuam a dextra aduersarii longius separabis, ne uel missibilia ad eam uel sagittae perueniant; dextram autem alam tuam sinistrae alae illius iunges et ibi primum inchoa proelium, ita ut cum equitibus optimis et probatissimis peditibus sinistram partem illius, ad quam te iunxeris, adgrediaris atque circumeas et detrudendo atque supercurrendo ad hostium terga peruenias. Quod si semel aduersarios exinde pellere coeperis, adcedentibus tuis indubitatam uictoriam consequeris et pars exercitus tui, quam ab hoste submoueris, secura durabit. Ad similitudinem autem A litterae uel libellae fabrilis acies in hoc dimicandi genere conponuntur. Quod si tibi prior aduersarius fecerit, illos, quos post aciem supernumerarios diximus debere poni, tam equites quam pedites, ad sinistrum tuum colliges cornum, et sic aduersario resistis magnis uiribus, ne arte pellaris. Tertia depugnatio est similis secundae, sed in hoc deterior, quod a sinistro cornu tuo cum illius incipis dextro confligere. Nam quasi mancus impetus est eorum et aperte cum difficultate adgrediuntur hostes qui in sinistro dimicant cornu. Quod apertius explanabo. Si quando alam sinistram longe habueris meliorem, tunc ei fortissimos equites peditesque coniunge et in congressu ipsam primam applica ad alam hostium dextram, et quantum potes, aduersarii dextram partem pellere et circumire festina. Tuam autem aliam exercitus partem, in qua deteriores bellatores habere te nosti, a sinistra illius longissime separa, ne uel gladiis inuadatur uel ad eam tela perueniant. In hoc genere cauendum est, ne inimicorum cuneis transuersa tua acies elidatur. Hoc autem modo uno casu utiliter pugnabitur, si aduersarius inferiorem dextrum cornum habuerit et tu longe fortiorem sinistrum. Quarta depugnatio talis est. Cum ordinaueris aciem, ante quadringentos uel quingentos passus, quam ad hostem peruenias, non sperante eo subito ambas alas tuas incitare te conuenit, ut ex utroque cornu inprouisos hostes uertas in fugam et celerius uictoriam consequaris. Sed hoc genus certaminis, licet cito superet, si exercitatos fortissimosque produxerit, tamen periculosum est, quia mediam aciem suam qui sic dimicat nudare compellitur et in duas partes exercitum separare. Et si primo impetu uictus non fuerit inimicus, habet occasionem, qua inuadat et diuisa cornua et mediam aciem destitutam. Quinta depugnatio est quartae similis, sed hoc unum amplius habet, quod leuem armaturam et sagittarios ante primam aciem ponit, ut illis resistentibus non possit inrumpi. Nam sic de dextro cornu suo illius sinistrum et de sinistro cornu suo illius dextrum adgreditur. Quod si fugare potuerit, statim uincit; sin minus, media acies ipsius non laborat, quia a leui armatura sagittariisque defenditur. Sexta depugnatio optima est, prope similis secundae, qua utuntur qui de numero suorum et de uirtute desperant. Et si bene ordinauerint, quamuis cum paucioribus semper uictoriam consecuntur. Nam cum instructa acies ad hostes accedit, dextram alam tuam sinistrae alae hostium iunge et ibi per equites probatissimos et uelocissimos pedites incipe proelium. Reliquam autem partem exercitus tui longissime ab aduersariorum acie remoue et in directum porrige quasi ueru; nam, cum sinistram partem illius et a lateribus et a tergo coeperis caedere, sine dubio uertis in fugam. Aduersarius autem nec de dextra parte sua nec de media acie potest suis laborantibus subuenire, quia acies tua extenditur et tota se porrigit ad similitudinem I litterae longissimeque recedit ab hostibus. Quo genere in itineribus saepe confligitur. Septima depugnatio est quae loci beneficio adiuuat dimicantem. In hac quoque et cum paucioribus et cum minus fortibus poteris aduersarium sustinere, hoc est, si montem aut mare aut flumen aut lacum aut ciuitatem aut paludes aut abrupta in una parte habeas, ex qua hostis non possit accedere, reliquum exercitum tuum directa acie ordines, sed in illa, quae munitionem non habet, omnes equites et ferentarios ponas. Tunc securus pro tuo arbitrio cum hoste confligis, quia ab una parte loci natura te munit ab alia duplex prope ponitur equitatus. Illud tamen obseruandum est, quo nihil melius inuenitur, ut, siue dextro cornu solo pugnare uolueris, ibi fortissimos ponas, siue de sinistro, ibi strenuissimos conloces, siue in medio facere cuneos uolueris, per quos acies hostium rumpas, in cuneo exercitatissimos ordines bellatores. Victoria enim per paucos fieri consueuit. Tantum est, ut electi a duce sapientissimo in his locis, in quibus ratio et utilitas postulat, ordinentur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |