Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Vegetius Renatus Epitoma rei militaris IntraText CT - Text |
|
|
LIBER IV I. Ciuitates aut natura aut opere debere muniri. Agrestem incultamque hominum in initio saeculi uitam a communione mutorum animalium uel ferarum urbium consitutio prima discreuit. In his nomen reipublicae repperit communis utilitas. Ideo potentissimae nationes ac principes consecrati nullam maiorem gloriam putauerunt quam aut fundare nouas ciuitates aut ab aliis conditas in nomen suum sub quadam amplificatione transferre. In quo opere clementia serenitatis tuae obtinet palmam. Ab illis enim uel paucae uel singulae, a pietate tua innumerabiles urbes ita iugi labore perfectae sunt, ut non tam humana manu conditae quam diuino nutu uideantur natae. Cunctos imperatores felicitate moderatione castimonia, exemplis indulgentiae, studiorum amore praecedis. Regni animique tui bona cernimus et tenemus quae anticipare et superior optauit aetas et extendi in perpetuum uentura desiderat. Quibus rebus tantum uniuerso orbi praestitum gratulamur, quantum uel humana mens petere uel gratia potuit diuina conferre. Sed dispositionibus uestrae clementiae quantum profecerit murorum elaborata constructio, Roma documentum est, quae salutem ciuium Capitolinae arcis defensione seruauit, ut gloriosius postea totius orbis possideret imperium. Ad complementum igitur operis maiestatis uestrae praeceptione suscepti rationes, quibus uel nostrae ciuitates defendendae sint uel hsotium subruendae, ex diuersis auctoribus in ordinem digeram, nec laboris pigebit, cum omnibus profutura condantur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |