Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Vegetius Renatus Epitoma rei militaris IntraText CT - Text |
|
|
LIBER II I. In quot genera diuidatur res militaris. Instituta maiorum partis armatae plenissime clementiam uestram peritissimeque retinere continuis declaratur uictoribus ac triumphis, siquidem indubitata adprobatio artis sit rerum semper effectus. Verum tranquillitas tua, imperator inuicte, altiori consilio, quam mens poterat terrena concipere, ex libris antiqua desiderat, cum ipsiam antiquitatem factis recentibus antecedat. Igitur cum haec litteris breuiter conprehendere maiestati uestrae non tam discenda quam recognoscenda praeciperer, certauit saepius deuotio cum pudore. Quid enim audacius, quam domino ac principi generis humani, domitori omnium gentium barbararum, aliquid de usu ac disciplina insinuare bellorum, nisi forte iussisset fieri, quod ipse gessisset? et rursum tanti imperatoris non oboedire mandatis plenum sacrilegii uidebatur atque periculi. Miro itaque more in parendo audax factus sum, dum metuo uideri audacior, si negassem. Ad quam temeritatem praecedens me indulgentia uestrae perennitatis anaimauit. Nam libellum de dilectu atque exercitatione tironum dudum tamquam famulus obtuli; non tamen culpatus abscessi. Nec formido iussus adgredi opus, quod spontaneum cessit inpune.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |