Adverbium quid
est? Pars orationis, quae adiecta verbo significationem eius explanat atque
inplet. Adverbio
quot accidunt? Tria. Quae? Significatio
conparatio figura. Significatio adverbiorum in quo est? Quia sunt aut loci
adverbia aut temporis aut numeri aut negandi aut affirmandi aut demonstrandi
aut optandi aut hortandi aut ordinis aut interrogandi aut similitudinis aut
qualitatis aut quantitatis aut dubitandi aut personalia aut vocandi aut
respondendi aut separandi aut iurandi aut eligendi aut congregandi aut
prohibendi aut eventus aut conparandi. Da adverbia loci. Ut hic vel ibi, intus vel foris,
illic vel inde. Da temporis. Ut hodie nuper aliquando; numeri, ut semel bis;
negandi, ut non; affirmandi, ut etiam quinni; demonstrandi, ut en ecce; optandi,
ut utinam; hortandi, ut eia; ordinis, ut deinde; interrogandi, ut cur quare
quamobrem; similitudinis, ut quasi ceu; qualitatis, ut docte pulchre;
quantitatis, ut multum parum; dubitandi, ut forsitan fortasse; personalia, ut
mecum tecum secum nobiscum vobiscum; vocandi, ut heus; respondendi, ut heu;
separandi, ut seorsum; iurandi, ut edepol, ecastor, hercle, medius fidius;
eligendi, ut potius immo; congregandi, ut simul una; prohibendi, ut ne;
eventus, ut forte fortuitu; conparandi, ut magis vel tam. Conparatio adverbiorum in quo est? In tribus gradibus
conparationis, positivo conparativo superlativo. Da adverbium positivi gradus. Ut
docte; conparativi, ut doctius; superlativi, ut doctissime. magis doctius et
tam doctissime non dicimus, quia magis et tam positivo gradui tantum iungitur,
licet veteres dixerint tam magis et quam magis. Figurae adverbiorum quot sunt?
Duae. Quae? Simplex et conposita, simplex, ut docte prudenter, conposita, ut
indocte inprudenter. adverbia localia vel in loco sunt vel de loco vel ad
locum. sed in loco et de loco eandem significationem habent, ut intus sum,
intus exeo, foris sum, foris venio. ad locum aliam signi!icationem habent, ut
intro eo, foras eo. de intus autem et de foris sic non dicimus, quo modo in
foras vel ad foras.
|