Praepositio quid
est? Pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis significationem
earum aut conplet aut mutat aut minuit. Praepositioni quot accidunt? Unum.
Quid? Casus tantum Quot? Duo. Qui? Accusativus et ablativus. Da praepositiones casus accusativi. Ad apud ante
adversum cis citra circum circa contra erga extra inter intra infra iuxta ob
pone per prope secundum post trans ultra praeter propter supra usque penes. Quo
modo? Dicimus enim ad patrem, apud villam, ante aedes, adversum inimicos, cis
Renum, citra forum, circum vicinos, circa templum, contra hostem, erga
propinquos, extra terminos, inter naves, intra moenia infra tectum, iuxta
macellum, ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope fenestram, secundum
fores, post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter officium, propter rem,
supra caelum usque Oceanum, penes arbitros. Da praepositiones casus ablativi A
ab abs cum coram clam de e ex pro prae palam sine absque tenus. Quo modo?
Dicimus enim a domo, ab homine, abs quolibet, cum exer!tu, coram testibus, clam
custodibus, de foro, e iure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore, palam
omnibus, sine labore, absque iniuria, tenus pube, quod nos dicimus pube tenus. Da utriusque casus
praepositiones. In sub super subter. In et sub
quando accusativo casui iunguntur? Quando vel nos vel quoslibet in locum ire
isse ituros esse significamus. Quando ablativo? Quando vel nos vel quoslibet in
loco esse fuisse futuros esse significamus. in accusativi casus, "itur in
antiquam silvam"; in ablativi casus, "stans celsa in puppi": sub
accusativi casus, "postesque subipsos Nituntur gradibus"; sub
ablativi casus, "arma sub adversa posuit radiantia quercu". Super
quam vim habet? Ubi locum significat, magis accusativo casui servit quam
ablativo; ubi mentionem alicuius facimus, ablativo tantum, ut "multa super
Priamo rogitans". In quam vim habet? Etiam tum
accusativo casui servit, cum significat contra, ut in adulterum, in desertorem.
Subter quam
vim habet? Eandem quam superiores ad locum et in loco significantes. Quae
praepositiones sunt quae dictionibus serviunt et separari non possunt? Di dis
re se am con. Quo modo? Dicimus enim
diduco distraho recipio secubo amplector congredior. Quae sunt quae coniungi
non possunt? Apud et penes. Quae coniunguntur et separantur? Reliquae ornnes.
|