Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Iulius Frontinus Strategemata IntraText CT - Text |
5 Cn. Pompeius Brundisii, cum excedere[t] Italia et transferre bellum proposuisset, instante a tergo Caesare conscensurus classem quasdam obstruxit vias, alias parietibus intersaepsit, alias intercidit fossis easque sudibus erectis praeclusas operuit cratibus, humo aggesta, quosdam aditus, qui ad portum ferebant, trabibus transmissis et in densum ordinem structis, ingenti mole tutatus. Quibus perpetratis ad speciem retinendae urbis raros pro moenibus sagittarios reliquit, ceteras copias sine tumultu ad naves deduxit. Navigantem eum mox sagittarii quoque per itinera nota degressi parvis navigiis consecuti sunt.