Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Iulius Frontinus Strategemata IntraText CT - Text |
4 Q. Fabius, quia egregie sciebat et Romanos eius esse libertatis, quae contumelia exasperaretur, et a Poenis nihil iustum aut moderatum exspectabat, misit legatos Carthaginem de condicionibus pacis. Quas cum illi iniquitatis et insolentiae plenas rettulissent, exercitus Romanorum ad pugnandum concitatus est.