Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10 Themistocles exhortans suos ad suscitandos festinanter muros, quos iussu Lacedaemoniorum deiecerant, legatis Lacedaemone missis, qui interpellarent, respondit, venturum se ad diluendam hanc existimationem; et pervenit Lacedaemonem. Ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit; et postquam intellexit suspectam esse tergiversationem suam, contendit falsum ad eos rumorem et rogavit, mitterent aliquos ex principibus, quibus crederent de munitione Athenarum. Suis deinde clam scripsit, ut eos qui venissent retinerent, donec refectis operibus confiteretur Lacedaemoniis, munitas esse Athenas neque aliter principes eorum redire posse, quam si ipse remissus foret. Quod facile praestiterunt Lacedaemonii, ne unius interitum multorum morte pensarent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License