Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Iulius Frontinus Strategemata IntraText CT - Text |
4 Hannibal simili consilio se a transfugis ultus est. Nam cum aliquos ex militibus suis sciret transisse proxima nocte nec ignoraret exploratores hostium in castris suis esse, palam pronuntiavit non debere transfugas vocari sollertissimos milites, qui ipsius iussu exierint ad excipienda hostium consilia. Auditis quae pronuntiavit, rettulerunt exploratores ad suos. Tum comprehensi a Romanis transfugae et amputatis manibus remissi sunt.