Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Iulius Frontinus Strategemata IntraText CT - Text |
6 C. Marius consul bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gallorum et Ligurum fidem litteras eis misit, quarum pars prior praeceperat, ne interiores, quae praesignatae erant, ante certum tempus aperirentur. Easdem postea ante praestitutum diem repetiit et, quia resignatas reppererat, intellexit hostilia agitari.
[Est et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio per se provident, sicut:]