Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Iulius Frontinus Strategemata IntraText CT - Text |
7 Aemilius Paulus consul, bello Etrusco apud oppidum Vetuloniam demissurus exercitum in planitiem, contemplatus procul avium multitudinem citatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit aliquid illic insidiarum latere, quod et turbatae aves et plures simul evolaverant. Praemissis igitur exploratoribus comperit decem milia Boiorum excipiendo ibi Romanorum agmini imminere, eaque alio quam exspectabatur latere missis legionibus circumfudit.