Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Iulius Frontinus Strategemata IntraText CT - Text |
4 P. Cornelius Scipio, cui postea Africano cognomen fuit, adversus Hasdrubalem Poenorum ducem in Hispania gerens bellum ita per continuos dies ordinatum produxit exercitum, ut media acies fortissimis fundaretur. Sed cum hostes quoque eadem ratione adsidue ordinati procederent, Scipio eo die, quo statuerat decernere, commutavit instructionis ordinem et firmissimos in cornibus conlocavit ac levem armaturam in media acie, sed retractam. Ita cornibus, quibus ipse praevalebat, infirmissimas hostium partes lunata acie adgressus facile fudit.