Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Iulius Frontinus Strategemata IntraText CT - Text |
3 Alexander devicta perdomitaque Thracia petens Asiam, veritus, ne post ipsius discessum sumerent arma, reges eorum praefectosque et omnis, quibus videbatur inesse cura detractae libertatis, secum velut honoris causa traxit, ignobilis autem relictis plebeiosque praefecit, consecutus, uti principes beneficiis eius obstricti nihil novare vellent, plebs vero ne posset quidem, spoliata principibus.