Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Iulius Frontinus Strategemata IntraText CT - Text |
Si priores libri responderunt titulis suis et lectorem hucusque cum attentione perduxerunt, edam nunc circa oppugnationes urbium defensionesque STRATEGEMATA. Nec morabor ulla praelocutione, prius traditurus quae oppugnandis urbibus usui sunt, tum quae obsessos instruere possint.
Depositis autem operibus et machinamentis, quorum expleta iam pridem inventione nullam video ultra artium materiam, has circa expugnationem species STRATEGEMATON fecimus:
I. |
De repentino impetu. |
II. |
De fallendis his, qui obsidebuntur. |
III. |
De eliciendis ad proditionem. |
IV. |
Per quae hostes ad inopiam redigantur. |
V. |
Quemadmodum persuadeatur, obsidionem permansuram. |
VI. |
De districtione praesidiorum hostilium. |
VII. |
De fluminum derivatione et vitiatione aquarum. |
VIII. |
De iniciendo obsessis pavore. |
IX. |
De irruptione ex diversa parte, quam exspectabimur. |
X. |
De insidiis, per quas eliciantur obsessi. |
XI. |
De simulatione regressus. |
Ex contrario circa tutelam obsessorum:
XII. |
De excitanda cura suorum. |
XIII. |
De emittendo et recipiendo nuntio. |
XIV. |
De introducendis auxiliis et commeatibus suggerendis. |
XV. |
Quemadmodum efficiatur, ut abundare videantur, quae deerunt. |
XVI. |
Qua ratione proditoribus et transfugis occurratur. |
XVII. |
De eruptionibus. |
XVIII. |
De constantia obsessorum. |