1. Munera ex auro vel quae ex argento nitent, caelato
opere quam materia cariora, ceteraque hoc genus blandimenta fortunae inhiet is,
qui vulgo dives vocatur: te autem, Quinte Caerelli, virtutis non minus quam
pecuniarum divitem, id est vere divitem, ista non capiunt: non quod eorum
possessionem vel etiam usum a te omnino abegeris, sed quod sapientium
disciplina formatus satis liquido conperisti huius modi sita in lubrico bona
malave per se non esse, sed tôn mesôn, hoc est bonorum malorumque media
censeri. Haec,
ut comicus ait Terentius, perinde sunt, ut illius est animus, qui ea possidet;
qui uti scit, ei bona; illi, qui non utitur recte, mala. Igitur quoniam quisque
non quanto plura possidet, sed quanto pauciora optat, tanto est locupletior,
opes tibi in animo maximae, et eae quidem, quae non modo bona generis humani
praecedant, sed quae ad deorum inmortalium aeternitatem penitus accedant. Quod
enim Xenophon Socraticus dicit: nihil egere est deorum, quam minime autem
proximum a deis. Quare cum dona pretiosa neque tibi per animi virtutem desint,
nec mihi per rei tenuitatem supersint, quodcumque hoc libri est meis opibus
conparatum natalicii titulo tibi misi; in quo non, ut plerisque mos est, aut ex
ethica parte philosophiae praecepta ad beate vivendum, quae tibi scriberem,
mutuatus sum, aut ex artibus rhetorum locos laudibus tuis celebrandis
persecutus — ad id enim virtutum omnium fastigium ascendisti, ut cuncta ista,
quae vel sapienter monentur vel facunde praedicantur, vita moribusque
superaveris — sed ex philologis commentariis quasdam quaestiunculas delegi,
quae congestae possint aliquantum volumen efficere, idque a me docendi studio
vel ostentandi voto non fieri praedico, ne in me, ut vetus adagium est, iure
dicatur: sus Minervam. Iam vero cum tuo collatu scirem me plura didicisse, ne
beneficiis tuis viderer ingratus, nostrorum veterum sanctissimorum hominum
exempla sum secutus. Illi enim quod alimenta patriam lucem se denique ipsos
dono deorum habebant, ex omnibus aliquid deis sacrabant, magis adeo ut se
gratos adprobarent, quam quod deos hoc arbitrarentur indigere. Itaque cum
perceperant fruges, ante quam vescerentur, deis libare instituerunt, et cum
agros adque urbes deorum munere possiderent, partem quandam templis
sacellisque, ubi eos colerent, dicaverunt; quidam etiam pro cetera corporis
bona valetudine crinem deo sacrum pascebant: ita ego, a quo plura litteris
percepi, tibi haec exigua reddo libamina.
2.
Nunc quoniam
liber DE DIE NATALI inscribitur, a votis auspicia sumantur. Itaque hunc diem,
quod ait Persius, numera meliore lapillo, idque quam saepissime facias exopto
et, quod idem subiungit: funde merum genio. Hic
forsitan quis quaerat, quid causae sit, ut merum fundendum genio, non hostia
faciendum putaverit. Quod scilicet, ut Varro testatur in eo libro, cui titulus
est Atticus id est de muneribus, id moris institutique maiores nostri
tenuerunt, ut, cum die natali munus annale genio solverent, manum a caede ac
sanguine abstinerent, ne die, qua ipsi lucem accepissent, alii demerent.
Denique Deli ad Apollinis Genitoris aram, ut Timaeus auctor est, nemo hostiam
caedit. Illud etiam in hoc die observandum, quod genio factum neminem oportet
ante gustare quam eum, qui fecerit.
3. Sed et hoc a quibusdam saepe
quaesitum solvendum videtur, qui sit genius, curve eum potissimum suo quisque
natali veneremur. Genius est deus, cuius in tutela ut quisque natus est vivit. Hic sive quod
ut genamur curat, sive quod una genitur nobiscum, sive etiam quod nos genitos
suscipit ac tutatur, certe a genendo genius appellatur. Eundem esse genium et
larem multi veteres memoriae prodiderunt, in quis etiam Granius Flaccus in
libro, quem ad Caesarem de indigitamentis scriptum reliquit. Hunc in nos
maximam quin immo omnem habere potestatem creditum est. Nonnulli binos genios
in his dumtaxat domibus, quae essent maritae, auctores putaverunt; Euclides
autem Socraticus duplicem omnibus omnino nobis genium dicit adpositum, quam rem
apud Lucilium in libro saturarum XVI licet cognoscere. Genio igitur potissimum
per omnem aetatem quotannis sacrificamus, quamquam non solum hic sed et alii
sunt praeterea dei conplures hominum vitam pro sua quisque portione
adminiculantes, quos volentem cognoscere indigitamentorum libri satis
edocebunt. Sed omnes hi semel in uno quoque homine numinum suorum effectum
repraesentant, quocirca non per omne vita spatium novis religionibus
arcessuntur: genius autem ita nobis adsiduus observator adpositus est, ut ne
puncto quidem temporis longius abscedat, sed ab utero matris acceptos ad
extremum vitae diem comitetur. Sed cum singuli homines suos tantum modo
proprios colant natales, ego tamen duplici quotannis officio huiusce religionis
adstringor: nam cum ex te tuaque amicitia honorem dignitatem decus adque
praesidium cuncta denique vitae praemia recipiam, nefas arbitror, si diem tuum,
qui te mihi in hanc lucem edidit, meo illo proprio neclegentius celebravero:
ille enim mihi vitam, hic vitae fructum adque ornamentum pepererunt.
|