7. Superest dicere de temporibus,
quibus partus soleant esse ad nascendum maturi; qui locus eo mihi cura maiore
tractandus est, quod quaedam necesse est de astrologia musicaque et arithmetica
attingere. Iam primum quoto post conceptionem
mense infantes edi soleant, frequenter agitatum inter veteres nondum convenit. Hippon
Metapontinus a septimo ad decimum mensem nasci posse aestimavit: nam septimo
partum iam esse maturum, eo quod in omnibus numerus septenarius plurimum
possit, siquidem septem formemur mensibus, additisque alteris recti consistere
incipiamus, et post septimum mensem dentes nobis innascantur, idemque post
septimum cadant annum, quarto decimo autem pubescere soleamus. Sed hanc a
septem mensibus incipientem maturitatem usque ad decem perductam, ideo quod in
aliis omnibus haec eadem natura est, ut septem mensibus annisve tres aut menses
aut anni ad consummationem accedant: nam dentes septem mensum infanti nasci et
maxime decimo perfici mense, septimo anno primos eorum excidere, decimo
ultimos, post quartum decimum annum nonnullos, sed omnes intra septimum decimum
annum pubescere. Huic opinioni in parte
aliqua repugnant alii, in parte consentiunt. Nam septimo mense parere mulierem
posse plurimi adfirmant, ut Theano Pythagorica, Aristoteles peripateticus,
Diocles, Evenor, Straton, Empedocles, Epigenes multique praeterea, quorum
omnium consensus Euryphonem Cnidium non deterret id ipsum intrepide
pernegantem. Contra eum ferme omnes Epicharmum secuti octavo mense nasci
negaverunt; Diocles tamen Carystius et Aristoteles Stagirites aliter senserunt.
Nono autem et decimo mense cum Chaldaei plurimi et idem supra mihi nominatus
Aristoteles edi posse partum putaverint, neque Epigenes Byzantius non fieri
posse contendit, nec Hippocrates Cous decimo; ceterum undecimum mensem
Aristoteles solus recipit, ceteri universi inprobarunt.
8. Sed nunc Chaldaeorum ratio
breviter tractanda est, explicandumque, cur septimo mense et nono et decimo
tantum modo posse homines nasci arbitrentur. Ante omnia igitur dicunt actum
vitamque nostram stellis tam vagis quam statis esse subiectam, earumque vario
multiplicique cursu genus humanum gubernari, sed ipsarum motus schemataque et
effectus a sole crebro inmutari. Nam ut aliae occasum, nonnullae stationem
faciant nosque omnis hac sua disparili temperatura adficiant, solis fieri
potentia. Itaque eum, qui stellas ipsas, quibus movemur, permovet, animam nobis
dare, qua regamur, potentissimumque in nos esse moderarique, quando post conceptionem
veniamus in lucem; sed hoc per tres facere conspectus. Quid autem sit conspectus et quot
eius genera, ut liquido perspici possit, pauca praedicam. Circulus est, ut
ferunt, signifer, quem Graeci vocant zodiacon, in quo sol et luna ceteraeque
stellae vagae feruntur. Hic in duodecim partes totidem signis redditas
aequabiliter divisus est. Eum sol annuo spatio metitur: ita in unoquoque signo
ferme unum mensem moratur. Sed signum quodlibet cum ceteris singulis habet
mutuum conspectum, non tamen uniformem cum omnibus: nam validiores alii,
infirmiores alii habentur. Igitur quo tempore partus concipitur, sol in aliquo
signo sit necesse, et in aliqua eius particula, quem locum conceptionis proprie
appellant. Sunt autem hae particulae in
unoquoque signo tricenae, totius vero zodiaci numero CCCLX. Has Graeci moeras
cognominarunt, eo videlicet, quod deas fatales nuncupant Moeras, et eae
particulae nobis velut fata sunt, nam qua potissimum oriente nascamur plurimum
refert. Sol ergo cum in proximum signum transcendit, locum illum conceptionis
aut inbecillo videt conspectu aut etiam nec conspicit: nam plures proximantia
sibimet zodia invicem se videre omnino negaverunt; at cum in tertio est signo,
hoc est uno medio interposito, tunc primum illum locum, unde profectus est,
videre dicitur, sed valde obliquo et invalido lumine; qui conspectus vocatur
kata` eJxavgwnon, quia sextam partem circuli subtendit. Nam si, ut a primo
zodio ad tertium, sic a tertio ad quintum, inde porro ad septimum ac deinceps
alternae lineae emittantur, hexagoni aequilateralis forma in eodem circulo
scriberetur. Hunc quidam conspectum non usquequaque receperunt, quod minimum ad
maturitatem partus videbatur conferre; cum vero in quartum signum pervenit et
media duo sunt, videt kata` tetravgwnon, quoniam linea illa, qua visus
pertendit, quartam partem orbis abscidit. Cum in quinto autem est tribus
interiacentibus mediis, kata` trivgwnon aspicit, nam tertiam signiferi partem
visus ille metitur. Quae duae visiones tetragoni et trigoni perquam efficaces incrementum
partus multum adminiculant. Ceterum a loco sexto conspectus omni caret
efficientia: eius enim linea nullius polygoni efficit laatus; at a septimo
zodio, quod est contrarium, plenissimus potentissimusque conspectus quosdam iam
maturos infantes educit, qui septemmestres appellantur, quia septimo mense
nascuntur. At si intra hoc spatium maturescere uterus non potuerit, octavo
mense non editur — ab octavo enim signo, ut a sexto, inefficax visus — sed vel
nono mense vel decimo: sol enim a nono zodio particulam conceptionis rursum
conspicit kata` trivgwnon et a decimo kata` tetravgwnon, qui conspectus, ut
supra iam dictum est, perquam sunt efficaces. Ceterum undecimo non putant
nasci, quia languido iam radio infirmum lumen kata` eJxavgwnon mittatur; multo
minus duodecimo, unde conspectus pro nullo habetur. Itaque secundum hanc
rationem eJptavmhnoi nascuntur kata` diavmetron, ejnneavmhvnoi autem kata`
trivgwnon, dekavmhnoi vero kata` tetravgwnon.
9. Hac
Chaldaeorum sententia explicata transeo ad opinionem Pythagoricam Varroni
tractatam in libro, qui vocatur "Tubero" et intus subscribitur
"de origine humana"; quae quidem ratio praecipue recipienda ad
veritatem proxime videtur accedere. Alii enim plerique, cum omnes partus non
uno tempore fiant maturi, una tamen eademque tempora omnibus conformandis
dederunt; ut Diogenes Apolloniates, qui masculis corpus ait quattuor mensibus
formari et feminis quinque, vel Hippon, qui diebus LX infantem scribit formari,
et quarto mense carnem fieri concretam, quinto ungues capillumve nasci, septimo
iam hominem esse perfectum; Pythagoras autem, quod erat credibilius, dixit
partus esse genera duo: alterum septem mensum, alterum decem, sed priorem aliis
dierum numeris conformari, aliis posteriorem. Eos vero numeros, qui in uno
quoque partu aliquid adferunt mutationis, dum aut semen in sanguinem aut
sanguis in carnem aut caro in hominis figuram convertitur, inter se conlatos
rationem habere eam, quam voces habent, quae in musice suvmfwnoi vocantur.
|