Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Censorinus
De die natali ad Q. Caerellium

IntraText CT - Text

  • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. Sed haec quo sint intellectu apertiora, prius aliqua de musicae regulis huic loco necessaria dicentur, eo quidem magis, quod ea dicam, quae ipsis musicis ignota sunt. Nam sonos scienter tractavere et congruenter ordinem reddidere illorum, ipsis autem sonis motuum modum mensuramque invenere geometrae magis quam musici. Igitur musica est scientia bene modulandi; haec autem est in voce, sed vox alias gravior mittitur, alias acutior. Singulae tamen voces simplices et utcumque emissae fqovggoi vocantur; discrimen vero, quo alter acutior est, alter gravior, appellatur diavsthma. Inter infimam summamque vocem multa esse possunt in ordine positaque diastemata alia aliis maiora minorave, ut est illud, quod tonon appellant, vel hoc minus hemitonion, vel duorum triumve ac deinceps aliquot tonorum intervallum. Sed non promisce voces omnes cum aliis ut libet iunctae concordabiles in cantu reddunt effectus: ut litterae nostrae, si inter se passim iungantur et non congruenter, saepe nec verbis nec syllabis copulandis concordabunt, sic in musica quaedam certa sunt intervalla, quae symphonias possint efficere. Est autem symphonia duarum vocum disparium inter se iunctarum dulcis concentus. Symphoniae simplices ac primae sunt tres, quibus reliquae constant: una duum tonorum et hemitonni habens diavsthma, quae vocatur dia tessaron, alia trium et hemitonii, quam vocant dia pente; tertia est dia pason, cuius diastema continet duas priores. Est enim vel sex tonorum, ut Aristoxenus musicique adseverant, vel quinque et duorum hemitoniorum, ut Pythagoras geometraeque, demonstrantes II hemitonia tonum conplere non posse; quare etiam huius modi intervallum Plato abusive hemitonion, proprie autem dialeimma appellat. Nunc vero, ut liquido appareat, quem ad modum voces nec sub oculos nec sub tactum cadentes habere possint mensuras, admirabile Pythagorae referam commentum, qui secreta naturae reserando repperit phthongos musicorum convenire ad rationem numerorum. Nam chordas aeque crassas parique longitudine diversis ponderibus tetendit, quibus saepe pulsis nec phthongis ad ullam symphonian concordantibus pondera mutabat, et identidiem frequenter expertus postremo deprehendit tunc duas chordas concinere id quod est dia tessaron, cum earum pondera inter se collata rationem haberent, quam tria ad quattuor, quem phthongon arithmetici Graeci epitriton vocant, Latini supertertium. At eam symphonian, quae dia pente dicitur, ibi invenit, ubi ponderum discrimen in sescupla erat portione, quam duo faciunt ad tria conlata, quod hemiolion appellant. Cum autem altera chorda duplo maiore pondere quam altera tenderetur et esset diplasion logus, dia pason sonabat. Hoc et in tibiis si conveniret temptavit, nec aliud invenit. Nam quattuor tibias pari cavo paravit, inpares longitudine: primam verbi causa longam digitos sex, secundam tertia parte addita, id est digitorum VIII, tertiam digitorum VIIII, sescuplo longiorem quam primam, quartam vero XII digitorum, quae primam longitudine duplicaret. His itaque inflatis et binarum facta conlocatione omnium musicorum auribus adprobavit primam et secundam reddere eam convenientiam, quam reddit dia tessaron symphonia, ibique esse portionem supertertiam; inter primam vero ac tertiam tibiam, ubi sescupla portio est, resonare dia pente; primae autem quartaeque intervallum, quod habet duplam portionem, diastema facere dia pason. Sed inter tibiarum chordarumque naturam hoc interest, quod tibiae incremento longitudinis fiunt graviores, chordae autem augmento additi ponderis acutiores: utrubique tamen eadem portio est.

11. His expositis forsitan quidem obscure, sed quam potui lucidissime, redeo ad propositum, ut doceam, quid Pythagoras de numero dierum ad partus pertinentium senserit. Primum, ut supra memoravi generaliter, duos esse partus omnino dixit: alterum minorem, quem vocant septemmestrem, qui decimetducentesimo die post conceptionem exeat ab utero, alterum maiorem decemmestrem, qui edatur die ducentesimo septuagesimo quarto. Quorum prior ac minor senario maxime continetur numero; nam quod ex semine conceptum est, sex, ut ait, primis diebus umor est lacteus, deinde proximis octo sanguineus: qui octo cum ad primos sex accesserunt, faciunt primam symphonian dia tessaron. Tertio gradu novem dies accedunt iam carnem facientes: hi cum sex illis primis collati sescuplam faciunt rationem et secundam symphonian dia pente. Tum deinceps sequentibus duodecim diebus fit corpus iam formatum; horum quoque ad eosdem sex collatio tertiam dia pason reddit symphonian duplici rationi subiectam. Hi quattuor numeri VI, VIII, VIIII, XII coniuncti faciunt dies XXXV. Nec inmerito senarius fundamentum gignendi est: nam eum teulion Graeci, nos autem perfectum vocamus, quod eius partes tres: sexta et tertia et dimidia, id est unus et duo et tres, eundem ipsum perficiunt. Sed ut initia seminis et lacteum illud conceptionis fundamentum primitus hoc numero absolvitur, sic hoc initium formati hominis et velut alterum maturescendi fundamentum, quod est quinque et triginta dierum, sexies ductum, cum ad diem ducentesimum decimum pervenit, maturum procreatur. Alter autem ille partus, qui maior est, maiori numero continetur, septenario scilicet, quo tota vita humana finitur, ut et Solon scribit et Iudaei in dierum omnium numeris secuntur Etruscorumque libri rituales videntur indicare. Hippocrates quoque aliique medici in corporum valitudinibus non aliud ostendunt: nam septimum quemque diem crisimon observant. Itaque ut alterius partus origo in sex est diebus, post quos semen in sanguinem vertitur, ita huius in septem; et ut ibi quinque et triginta diebus infans membratur, ita hic pro portione diebus fere quadraginta; quare in Graecia dies habent quadragensimos insignes. Namque praegnans ante diem quadragensimum non prodit in fanum, et post partum quadraginta diebus pleraeque fetae graviores sunt nec sanguinem interdum continent, et parvoli ferme per hos fere morbidi sine risu nec sine periculo sunt. Ob quam causam, cum is dies praeteriit, diem festum solent agitare, quod tempus appellant tesserakosthvn. Hi igitur dies quadraginta per septem illos initiales multiplicati fiunt dies ducenti octoginta, id est hebdomadae quadraginta; sed quoniam ultimae illius hebdomadis primo die editur partus, sex dies decedunt et ducentesimus septuagensimus quartus observatur; qui numerus dierum ad tetragonum illum Chaldaeorum conspectum subtiliter congruit: nam cum signiferum orbem diebus CCCLXV et aliquot horis sol circumeat, quarta necesse est parte dempta, id est diebus LXXXXI aliquotque horis, tres quadras reliquis diebus CCLXXIIII non plenis percurrat, usque dum perveniat ad id loci, unde conceptionis initium quadratus aspiciat. Unde autem mens humana dies istos commutationis speculari et arcana naturae rimari potuerit, nemo miretur. Haec enim frequens medicorum experientia pervidit, qui cum multas animadverterent semen non retinere conceptum, conpertum habuerunt id, quod intra sex dies septemve eiciebatur, esse lacteum, et vocaverunt egkrusin, quod postea autem sanguineum, idque egktrômous appellatur. Quod vero ambo partus videntur paribus dierum numeris contineri, Pythagoras inparem laudat, tamen a secta non discrepat: duo enim inpares CCVIIII et CCLXXIII dicit expleri, ad quorum consummationem aliquid ex sequentibus accedere, quod tamen diem solidum non adferat; cuius exemplum videmus tam in anni quam mensis spatio servasse naturam, cum et anni inparem dierum trecentorum sexaginta quinque numerum aliquanto cumulaverit et mensi lunari ad dies undetriginta aliquid addiderit.

12. Nec vero incredibile est ad nostros natales musicam pertinere. Haec enim sive in voce tantum modo est, ut Socrates ait, sive, ut Aristoxenus, in voce et corporis motu, sive in his et praeterea in animi motu, ut putat Theophrastus, certe multum obtinet divinitatis et animis permovendis plurimum valet. Nam nisi grata esset deis inmortalibus, qui ex anima constant divina, profecto ludi scenici placandorum deorum causa instituti non essent, nec tibicen omnibus supplicationibus in sacris aedibus adhiberetur, non cum tibicine Marti triumphus ageretur, non Apollini cithara, non Musis tibiae ceteraque id genus essent adtributa, non tibicinibus, per quos numina placantur, esset permissum aut ludos publice facere ac vesci in Capitolio, aut Quinquatribus minusculis, id est idibus Juniis urbem vestitu, quo vellent, personatis temulentisque pervagari. Hominum quoque mentes et ipsae, quamvis Epicuro reclamante, divinae suam naturam per cantus agnoscunt. Denique quo facilius sufferant laborem, vel in navis meatu a rectore sumphonia adhibetur; legionibus quoque in acie dimicantibus etiam metus mortis classico depellitur. Ob quam rem Pythagoras, ut animum sua semper divinitate imbueret, priusquam se somno daret et cum esset expergitus, cithara, ut ferunt, cantare consueverat, et Asclepiades medicus phreneticorum mentes morbo turbatas saepe per symphonian suae naturae reddidit. Herophilus autem, artis eiusdem professor, venarum pulsus rhythmis musicis ait moveri. Itaque si et in corporis et in animi motu est harmonia, procul dubio a natalibus nostris musica non est aliena.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License