13. Ad haec accedit quod Pythagoras
prodidit hunc totum mundum musica factum ratione, septemque stellas inter
caelum et terram vagas, quae mortalium geneses moderantur, motum habere
enrythmon et intervalla musicis diastematis congrua, sonitusque varios reddere
pro sua quaeque altitudine ita concordes, ut dulcissimam quidem concinant
melodian, sed nobis inaudibilem propter vocis magnitudinem, quam capere aurium
nostrarum angustiae non possint. Nam ut Eratosthenes geometrica ratione
collegit maximum terrae circuitum esse stadiorum ducentum quinquaginta duum
milium, ita Pythagoras, quot stadia inter terram et singulas stellas essent,
indicavit. Stadium autem in hac mundi mensura id potissimum intellegendum est,
quod Italicum vocant, pedum sescentum viginti quinque; nam sunt praeterea et
alia longitudine discrepantia, ut Olympicum, quod est pedum sescentum, item
Pythicum pedum M. Igitur ab terra ad lunam Pythagoras putavit esse stadiorum
circiter centum viginti sex milia, idque esse toni intervallum; a luna autem ad
Mercuri stellam, quae stilbon vocatur, dimidium eius, velut hemitonion; hinc ad
phosphoron, quae est Veneris stella, fere tantundem, hoc est aliud hemitonion;
inde porro ad solem ter tantum, quasi tonum et dimidium; itaque solis astrum
abesse a terra tonos tres et dimidium, quod vocatur dia pente, a luna autem
duos et dimidium, quod est dia tessaron. A sole vero ad stellam Martis, cui
nomen est pyrois, tantumdem intervalli esse, quantum a terra ad lunam, idque
facere tonon; hinc ad Jovis stellam, quae phaethon appellatur, dimidium eius,
quod faciat hemitonion; tantundem a Jove ad Saturni stellam, cui phaenon nomen
est, id est aliud hemitonion; inde ad summum caelum, ubi signa sunt, perinde
hemitonion. Itaque a caelo summo ad solem diastema esse dia tessaron, id est
duorum tonorum et dimidi, ad terrae autem summitatem ab eodem caelo tonos esse
sex, in quibus sit dia pason symphonia. Praeterea multa, quae musici tractant,
ad alias rettulit stellas et hunc omnem mundum enarmonion esse ostendit; quare
Dorylaus scripsit esse mundum organum dei; alii addiderunt esse id
eJptavcordon, quia septem sint vagae stellae, quae plurimum moveantur. Sed his
omnibus subtiliter tractandis hic locus non est; quae si vellem in unum librum
separatim congerere, tamen in angustiis versarer. Quin potius, quoniam me longius dulcedo musicae
abduxit, ad propositum revertor.
14. Igitur expositis iis, quae
ante diem natalem sunt, nunc ut climactericoe anni noscantur, quid de gradibus
aetatis humanae sensum sit, dicam. Varro quinque gradus aetatis aequabiliter
putat esse divisos, unumquemque scilicet praeter extremum in annos XV. Itaque
primo gradu usque annum XV pueros dictos, quod sint puri, id est inpubes.
Secundo ad tricensimum annum adulescentes, ab alescendo sic nominatos. In
tertio gradu qui erant usque quinque et quadraginta annos, iuvenis annos appellatos
eo quod rem publicam in re militari possent iuvare. In quarto autem adusque
sexagensimum annum seniores vocitatos, quod tunc primum senescere corpus
inciperet. Inde usque finem vitae uniuscuiusque quintum gradum factum, in quo
qui essent, senes appellatos, quod ea aetate corpus iam senio laboraret.
Hippocrates medicus in septem gradus aetates distribuit. Finem primae putavit
esse septimum annum, secundae quartum decimum, tertiae duodetricensimum,
quartae tricensimum quintum, quintae duoetquadragensimum, sextae
quinquagensimum sextum, septimae novissimum annum vitae humanae. Solon autem decem partes
fecit, et Hippocratis gradum tertium et sextum et septimum singulos bifariam
divisit, ut unaquaeque aetas annos haberet septenos. Staseas peripateticus ad
has Solonis decem hebdomadas addidit duas, et spatium plenae vitae quattuor et
octoginta annorum esse dixit; quem terminum si quis praeterit, facere idem quod
stadiodromoe ac quadrigae faciunt, cum extra finem procurrunt. Etruscis quoque
libris fatalibus aetatem hominis duodecim hebdomadibus discribi Varro
commemorat; quae dum annos habent quattuor et octoginta, tamen homines aetatem
suam ad decies septenos annos posse fatalia deprecando rebus divinis proferre,
ab anno autem LXX nec postulari debere nec posse ab deis impetrari; ceterum
post annos LXXXIIII a mente sua homines abire, neque his fieri prodigia. Sed ex
eis omnibus proxime videntur adcessisse naturam, qui hebdomadibus humanam vitam
emensi sunt. Fere enim post septimum quemque annum articulos quosdam et in his
aliquid novi natura ostendit, ut et in elegia Solonis cognoscere datur. Ait enim in prima hebdomade dentes homini cadere, in
secunda pubem apparere, in tertia barbam nasci, in quarta vires, in quinta
maturitatem ad stirpem reliquendam, in sexta cupiditatibus temperari, in
septima prudentiam linguamque consummari, in octava eadem manere — in qua alii
dixerunt oculos albescere — in nona omnia fieri languidiora, in decima hominem
morti fieri maturum. *** tamen in secunda hebdomade vel incipiente tertia vocem
crassiorem et inaequabilem fieri, quod Aristoteles appellat tragizin, antiqui
nostri irquitallire, et ipsos inde putant irquitallos appellari, quod tu corpus
ircum olere incipiat. De tertia autem aetate adulescentulorum tres gradus esse
factos in Graecia priusquam ad viros perveniatur, quod vocent annorum XIIII
pai'da, mellevfhbon autem XV, dein sedecim e[fhbon, tunc septemdecim
ejxevfhbon. Praeterea multa sunt de his hebdomadibus, quae medici ac philosophi
libris mandaverunt, unde apparet, ut in morbis dies septimi suspecti sunt et
crisimoe dicuntur, ita per omnem vitam septimum quemque annum periculosum et
velut crisimon esse et climactericum vocitari; sed ex his genethliaci alios
aliis difficiliores esse dixerunt, et nonnulli eos potissimum, quos ternae
hebdomades conficiunt, putant observandos, hoc est unum et vicensimum, et
quadragensimum secundum, dein tertium et sexagensimum, postremum octogensimum
et quartum, in quo Staseas terminum vitae defixit. Alii autem non pauci unum
omnium difficillimum climactera prodiderunt, anno scilicet undequinquagensimo,
quem conplent anni septies septeni; ad quam opinionem plurimorum consensus
inclinat: nam quadrati numeri potentissimi ducuntur. Denique Plato ille veniat,
veteris philosophiae sanctissimus, qui quadrato numero annorum vitam humanam
consummari putavit, sed novenario, qui conplet annos octoginta et unum. Fuerunt
etiam qui utrumque reciperent numerum, undequinquagensimum et octogensimum
unum, et minorem nocturnis genesibus, maiorem diurnis scriberent conpleri;
plerique aliter moti duos istos numeros subtiliter dicreverunt, dicentes
septenarium ad corpus, novenarium ad animum pertinere; hunc medicinae corporis
et Apollini adtributum, illum Musis, quia morbos animi, quos appellant pathe,
musice lenire ac sanare consueverit. Itaque primum climactera annum
quadragensimum et nonum esse prodiderunt, ultimum autem octogensimum et unum;
medium vero ex utroque permixtum anno tertio et sexagensimo, vel quem
hebdomades novem vel septem enneades conficiunt. Hunc licet quidam
periculosissimum dicant, quod ad corpus et ad animum pertineat, ego tamen
ceteris duco infirmiorem. Nam utrumque quidem supra dictum continet numerum,
sed neutrum quadratum, et ut est ab utroque non alienus, ita in neutro potens.
Nec multos sane, quos vetustas claro nomine celebrat, hic annus absumpsit:
Aristotelen Stagiriten reperio; sed hunc ferunt naturalem stomachi infirmitatem
crebrasque morbidi corporis offensiones adeo virtute animi diu sustentasse, ut
magis mirum sit ad annos LXIII eum vitam pertulisse, quam ultra non protulisse.
15. Quare, sanctissime Caerelli,
cum istum annum, qui maxime fuerat corpori formidolosus, sine ullo incommodo
transieris, ceteros, qui leviores sunt, climacteras minus tibi extimesco,
praesertim cum in te animi potius, quam corporis, naturam sciam dominari,
eosque viros, qui tales fuerunt, non prius vita excessisse, quam ad annum illum
octogensimum et unum pervenerint, in quo Plato finem vitae et legitimum esse
existimavit et habuit legitimum. Hoc anno et Dionysius Heracleotes, ut vita abiret, cibo
abstinuit, et contra Diogenes cynicus cibi cruditate in choleram solutus est. Eratosthenes
quoque ille orbis terrarum mensor et Xenocrates Platonicus veteris academiae
princeps ad eundem annum vixerunt. Non pauci etiam per animi spiritum molestiis
corporis superatis limitem istum transgressi sunt, ut Carneades, a quo tertia
academia est, quae dicitur nova, qui ad annum nonagensimum, vel Cleanthes, qui
uno minus centum explevit. At Xenophanes Colophonius maior annorum centum fuit. Democritum
quoque Abderiten et Isocraten rhetorem ferunt prope ad id aetatis pervenisse,
quo Gorgian Leontinum, quem omnium veterum maxime senem fuisse et octo supra
centum annos habuisse constat. Quodsi
cultoribus sapientiae sive per animi virtutem seu lege fati diutina obtigit
vita, non despero, quin te quoque diu corpore adque animo valentem longior
maneat senectus. Quem enim veterum nunc memoria suspicimus prudentia vel
temperantia vel iustitia vel fortitudine tibi antestare dicimus? Quis eorum, si
adesset, non in te omnium virtutum praedicationem conferret? Quis tuis laudibus se
postponi erubesceret? Illud certe, ut arbitror, dignum est praedicatione, quod,
cum illis ferme omnibus quamvis prudentissimis et procul a re publica amotis
non contigerit sine offensione et odio plerumque capitali vitam degere, tu
tamen officiis municipalibus functus, honore sacerdoti in principibus tuae
civitatis conspicuus, ordinis etiam equestris dignitate gradum provincialium
supergressus, non modo sine reprehensione et invidia semper fuisti, verum etiam
omnium omnino amorem cum maxima gloria consecutus es. Quis a te nosci aut ex
amplissimo senatus ordine non expetiit, aut ex humiliore plebis non optavit? Quis
mortalium vel te vidit vel de tuo nomine accepit, quin et loco fratris germani
diligat et vice parentis veneretur? Quis ignorat probitatem primam, fidem
summam, benignitatem incredibilem, modestiam verecundiamque singularem
ceteraque humanitatis officia penes te unum esse, et quidem maiora, quam
possint digne a quoquam referri? Quare et ego his nunc commemorandis
supersedebo. De eloquentia quoque sileo, quam omnia provinciarum nostrarum
tribunalia, omnes praesides noverunt, quam denique urbs Roma et auditoria sacra
mirata sunt. Haec se et ad praesens et in futura saecula satis ipsa nobilitat.
|