16. Nunc vero quatenus de die natali
scribo, meum munus inplere conabor, tempusque hodiernum, quo maxime flores,
quam potero lucidissimis notis signabo; ex quo etiam primus ille tuus natalis
liquido noscetur. Tempus autem non diem tantum modo vel mensem vel annum
vertentem appello, sed et quod quidam lustrum aut annum magnum vocant, et quod
saeculum nominant. Ceterum de aevo, quod est tempus unum et maximum, non multum
est quod in praesentia dicatur. Est enim inmensum, sine origine, sine fine,
quod eodem modo semper fuit et semper futurum est, neque ad quemquam hominum
magis quam ad alterum pertinet. Hoc in
tria dividitur tempora: praeteritum, praesens, futurum. E quibus praeteritum
initio caret, exitu futurum; praesens autem, quod medium est, adeo exiguum et
inconprehensibile est, ut nullam recipiat longitudinem, neque aliud esse
videatur, quam transacti futurique coniunctio, adeo porro instabile, ut ibidem
sit numquam, et, quidquid transcurrit, a futuro decerpit et adponit praeterito.
Haec inter se tempora, ante actum dico et venturum, neque paria sunt, neque
ita, ut alterum altero longius breviusve videatur: quidquid enim non habet
finem, conlationem mensurae non recipit. Quapropter aevum neque annorum nec
saeculorum numero nec denique ullo finiti temporis modulo metiri conabor: haec
enim ad aetatem infinitam non sunt brumalis unius instar horae. Itaque ut saecula possim percurrere et
hoc nostrum praesens designare, omissis aureis argenteisque et hoc genus
poeticis, a conditu urbis Romae, patriae nostrae communis, exordiar, et quoniam
saecula aut naturalia sunt aut civilia, prius de naturalibus dicam.
17.
Saeculum est
spatium vitae humanae longissimum partu et morte definitum. Quare, qui annos
triginta saeculum putarunt, multum videntur errasse. Hoc enim tempus genean
vocari Heraclitus auctor est, quia orbis aetatis in eo sit spatio. Orbem autem
vocat aetatis, dum natura ab sementi humana ad sementim revertitur. Hoc quidem
geneas tempus alii aliter definierunt: Herodicus annos quinque et viginti
scribit dici genean, Zenon triginta. Saeculum autem quid sit, usque adhuc
arbitror ad subtile examinatum non esse. Poetae quidem multa incredibilia
scripserunt, nec minus historici Graeci, quamvis eos a vero par non fuit
decedere; ut Herodotus, apud quem legimus Arganthonion Tartessiorum regem
centum et quinquaginta annorum fuisse, aut Ephorus, qui tradit Arcadas dicere
apud se reges antiquos aliquot ad trecentos vixisse annos. Verum haec ut
fabulosa praetereo; sed inter ipsos astrologos, qui in stellarum signorumque
ratione verum scrutantur, nequaquam etiam convenit. Epigenes in centum duodecim
annis longissimam vitam constituit, Berosos autem centum sedecim; alii ad
centum viginti annos produci posse, quidam etiam ultra crediderunt. Fuerunt qui
non idem putarunt ubique observandum, sed varie per diversas regiones, prout in
singulis sit caeli ad circulum finitorem inclinatio, quod vocatur clima. Sed licet veritas in obscuro latet,
tamen in unaquaque civitate quae sint naturalia saecula, rituales Etruscorum
libri videntur docere, in quis scriptum esse fertur initia sic poni saeculorum:
quo die urbes adque civitates constituerentur, de his, qui eo die nati essent,
eum, qui diutissime vixisset, die mortis suis primi saeculi modulum finire,
eoque die qui essent reliqui in civitate, de his rursum eius mortem, qui
longissimam egisset aetatem, finem esse saeculi secundi. Sic deinceps tempus
reliquorum terminari. Sed ea quod ignorarent homines, portenta mitti divinitus,
quibus admonerentur, unumquodque saeculum esse finitum. Haec portenta Etrusci
pro haruspicii disciplinaeque suae peritia diligenter observata in libros
rettulerunt. Quare in Tuscis historiis, quae octavo eorum saeculo scriptae
sunt, ut Varro testatur, et quot numero saecula ei genti data sint, et
transactorum singula quanta fuerint quibusve ostentis eorum exitus designati
sint, continetur. Itaque scriptum est quattuor prima saecula annorum fuisse
centenum, quintum centum viginti trium, sextum undeviginti et centum, septimum
totidem, octavum tum demum agi, nonum et decimum superesse, quibus transactis
finem fore nominis Etrusci. Romanorum autem saecula quidam ludis
saecularibus putant distingui; cui rei fides si certa est, modus Romani saeculi
est incertus: temporum enim intervalla, quibus ludi isti debeant referri, non
modo quanta fuerint retro ignoratur, sed ne quanta quidem esse debeant scitur. Nam
ita institutum esse, ut centesimo quoque anno fierent, id cum Antias aliique
historici auctores sunt, tum Varro "de scenicis originibus" libro
primo ita scriptum reliquit: cum multa portenta fierent, et murus ac turris,
quae sunt inter portam Collinam et Esquilinam, de caelo tacta essent, et ideo
libros Sibyllinos XV viri adissent, renuntiarunt, uti Diti patri et Proserpinae
ludi Tarentini in campo Martio fierent tribus noctibus, et hostiae furvae
immolarentur, utique ludi centesimo quoque anno fierent. Item Titus Livius
libro CXXXVI: eodem anno ludos saeculares Caesar ingenti apparatu fecit, quos
centesimo quoque anno — his enim terminari saeculum — fieri mos fuit. Contra ut
decimo centesimoque anno repetantur, tam commentarii XV virorum quam Divi
Augusti edicta testari videntur, adeo ut Horatius Flaccus in carmine, quod
saecularibus ludis cantatum est, id tempus hoc modo designaverit: certus
undenos decies per annos | orbis ut cantus referatque ludos | ter die clara
totiensque grata | nocte frequentes. Quae
dissensio, temporum si veterum revolventur annales, longe maris in incerto
invenietur. Primos enim ludos saeculares exactis regibus con stat post Romam
conditam annis CCXLV a Valerio Publicola institutos esse, at ad XV virorum
conmentarios anno CCXCVIIII M. Valerio Spurio Verginio conss. Secundi fuerunt,
ut * tradidit, ** coss. anno post urbem conditam octavo et quadringentesimo, ut
vero in commentariis XV virorum scriptum est, anno CCCC et decimo M. Valerio
Corvino II C. Poetilio cons. Tertii ludi fuerunt Antiate Livioque auctoribus P.
Claudio Pulchro L. Junio Pullo cons. anno *, at ad XV virorum commentarios anno
quingentesimo duodevicensimo P. Cornelio Lentulo C. Licinio Varo cons. De
quartorum ludorum anno triplex opinio est. Antias enim et Varro et Livius
relatos esse prodiderunt L. Marcio Censorino M' Manilio cons. post Romam
conditam anno DCV. At Piso Censorius et Cn. Gellius sed et Cassius Hemina, qui illo tempore
vivebat, post annum factos tertium adfirmant Cn. Cornelio Lentulo Lucio Mummio Achaico cons., id est anno DCVIII; in XV
virorum autem commentariis notantur sub anno DCXXVIII M. Aemilio Lepido L.
Aurelio Oreste cons. Quintos ludos C. Furnio C. Junio Silano conss. anno
DCCXXXVII Caesar Augustus et Agrippa fecerunt; sextos autem fecit Ti. Claudius
Caesar se IIII et L. Vitellio III cons. anno DCCC, septimos Domitianus se XIIII
et L. Minucio Rufo cons. anno DCCCXLI, octavos imperatores Septimius et M.
Aurelius Antoninus Cilone et Libone cons. anno DCCCCLVII. Hinc animadvertere
licet neque post centum annos ut hi referrentur ludi statum esse, neque post
centum decem. Quorum etiamsi alterutrum retro fuisset observatum, non tamen
satis id argumenti esset, quo quis his ludis saecula discerni constanter
adfirmet, praesertim cum ab urbis primordio ad reges exactos, annos CCXLIIII,
factos esse auctor sit nemo, quod tempus procul dubio naturali maius est
saeculo; quodsi quis credit ludis saecularibus saecula distingui, sola nominis
origine inductus, sciat saeculares WATERdici potuisse, quod plerumque semel
fiant hominis aetate, ut multa alia, quae rara sunt, post saeculum evenire
loquentium consuetudo usurpat. Sed nostri maiores, quod natura
saeculum quantum esset, exploratum non habebant, civile ad certum modulum
annorum centum statuerunt. Testis est Piso, in cuius annali septimo scriptum
est sic: Roma condita anno DC septimum saeculum occipit his consulibus, qui
proximi sunt consules: M. Aemilius M. filius Lepidus, C. Popilius II absens.
Sed ut hunc annorum numerum constituerent nostri, non nihil causae fuit: primum
quod multos suorum civium ad hunc aetatem perducere videbant, dein quod
Etruscos, quorum prima saecula centenum fuerunt annorum, etiam hic ut in aliis
plerumque imitari voluerunt. Praeterea fieri potest quod refert Varro, quod
Dioscorides astrologus scribit, Alexandriae inter eos, qui mortuos sallunt,
constare hominem plus centum annos vivere non posse, idque cor humanum
declarare, eorum qui integri perierunt sine corporis tabe — ideo quod multis
annis pendendo cor omnis aetatis incrementa et deminutiones conseruere: et
anniculi pendere duas dragmas, bimi quattuor, et sic in annos singulos usque
quinquaginta accedere binas; ab iis centum dragmis aque anno quinquagensimo
item decedere in unoquoque binas; ex quo perspicuum sit, centesimo anno redire
ad anni primi pondus nec longius vitam posse producere. Quoniam igitur civile
Romanorum saeculum centum annis transigitur, scire licet in decimo saeculo et
primum natalem tuum fuisse et hodiernum esse. Quot autem saecula urbi Romae
debeantur, dicere meum non est; sed quid apud Varronem legerim, non tacebo, qui
libro antiquitatum duodevicensimo ait fuisse Vettium Romae in augurio non
ignobilem, ingenio magno, cuivis docto in disceptando parem: eum se audisse
dicentem, si ita esset, ut traderent historici de Romuli urbis condendae
auguriis ac XII vulturis, quoniam CXX annos incolumis praeterisset populus
Romanus, ad mille et ducentos perventurum.
18. Hactenus dictum de saeculo;
nunc de annis maioribus dicam, quorum magnitudo adeo diversa etiam gentibus
observata quam auctoribus tradita est, ut alii annum magnum esse in annis
vertentibus duobus, alii in multis milibus annorum arbitrati sint. Quod quale sit, iam
hinc conabor absolvere. Veteres in Graecia civitates cum animadverterent, dum
sol annuo cursu orbem suum circumit, lunam novam interdum tridecies exoriri
idque saepe alternis fieri, arbitrati sunt lunares duodecim menses et
dimidiatum ad annum naturalem convenire. Itaque annos civiles sic statuerunt,
ut intercalando facerent alternos duodecim mensum, alternos tredecim, utrumque
annum separatim vertentem, iunctos ambo annum magnum vocantes; idque tempus
trieterida appellabant, quod tertio quoque anno intercalabatur, quamvis biennii
circuitus et re vera dieteris esset; unde mysteria, quae Libero alternis fiunt
annis, trieterica a poetis dicuntur. Postea cognito errore hoc tempus
duplicarunt et tetraeterida fecerunt; sed eam, quod quinto quoque anno redibat,
pentaeterida nominabant, qui annus magnus ex quadriennio commodior visus est,
nam notum est solis annum constare ex diebus CCCLXV et diei parte circiter
quarta, quae I in quadriennium diem conficeret. Quare agon et in Elide Jovi Olympio et Romae Capitolino quinto quoque
anno redeunte celebratur. Hoc quoque tempus, quod ad solis modo cursum nec ad
lunae congruere videbatur, duplicatum est et octaeteris facta, quae tunc
enneaeteris vocitata, quia primus eius annus nono quoque anno redibat. Hunc
circuitum vere annum magnum esse pleraque Graecia existimavit, quod ex annis
vertentibus solidis constaret, ut proprie in anno magno fieri par est. Nam dies
sunt solidi IIDCCCCXXII, menses solidi uno minus centum, annique vertentes
solidi octo. Hanc octaeterida vulgo creditum est ab Eudoxo Cnidio institutam,
sed alii Cleostratum Tenedium primum ferunt conposuisse et postea alios aliter,
qui mensibus varie intercalandis suas octaeteridas protulerunt, ut fecit
Harpalus, Nauteles, Menestratus, item alii, in quis Dositheus, cuius maxime
octaeteris Eudoxi inscribitur. Ob hoc in Graecia multae religiones hoc
intervallo temporis summa caerimonia coluntur; Delphis quoque ludi, qui
vocantur Pythia, post annum octavum olim conficiebantur. Proxima est hanc magnitudinem
quae vocatur dodecaeteris ex annis vertentibus duodecim. Huic anno Chaldaico
nomen est, quem genethliaci non ad solis lunaeque cursus, sed ad observationes
alias habent adcommodatum, quod in eo dicunt tempestates frugumque proventus ac
sterilitates, item morbos salubritatesque circumire. Praeterea sunt anni magni
conplures, ut Metonicus, quem Meton Atheniensis ex annis undeviginti
constituit, eoque enneadecaeteris appellatur et intercalatur septies, inque eo
anno sunt dierum VI milia et DCCCXL. Est et Philolai Pythagorici annus ex annis
quinquaginta novem, in quo sunt menses intercalares viginti et unus; item
Callippi Cyziceni ex annis septuaginta sex, ita ut menses duodetriginta
intercalentur; et Democriti ex annis LXXXII cum intercalaris perinde viginti
octo; sed et Hipparchi ex annis CCCIIII, in quo intercaletur centies decies
bis. Haec annorum magnitudo eo discrepat,
quod inter astrologos non convenit, quanto vel sol plus quam CCCLXV dies in
anno conficiat, vel luna minus quam triginta in mense. Ad Aegyptiorum vero
annum magnum luna non pertinet, quem Graece kunikovn, Latine canicularem
vocamus, propterea quod initium illius sumitur, cum primo die eius mensis, quem
vocant Aegyptii Qwuqoiv, caniculae sidus exoritur. Nam eorum annus civilis
solidus habet dies CCCLXV sine ullo intercalari; itaque quadriennium aput eos
uno circiter die minus est, quam naturale quadriennium; eoque fit ut anno
MCCCCLXI ad idem revolvatur principium. Hic annus etiam heliacos a quibusdam dicitur, et
ab aliis qeou' eniautous. Est praeterea
annus, quem Aristoteles maximum potius, quam magnum appellat: quem solis et
lunae vagarumque quinque stellarum orbes conficiunt, cum ad idem signum, ubi
quondam simul fuerunt, una referuntur; cuius anni hiemps summa est cataclysmos,
quam nostri diluvionem vocant, aestas autem ecpyrosis, quod est mundi
incendium: nam his alternis temporibus mundus tum exignescere tum exaquescere
videtur. Hunc Aristarchus putavit esse annorum vertentium IICCCCLXXXIIII,
Aretes Dyrrachinus VDLII, Heraclitus et Linus XDCCC, Dion XDCCCLXXXIIII,
Orpheus CXX, Cassandrus tricies sexies centum milium; alii vero infinitum esse
nec umquam in se reverti existimarunt. Sed horum omnium pentaeteridas maxime
notandis temporibus Graeci observant, id est quaternum annorum circuitus, quas
vocant olympiadas: et nunc apud eos ducentesima quinquagensima quarta olympias
numeratur, eiusque annus hic secundus. Idem tempus anni magni Romanis fuit,
quod lustrum appellabant, ita quidem a Servio Tullio institutum, ut quinto
quoque anno censu civium habito lustrum conderetur; sed non ita a posteris
servatum. Nam cum inter primum a Servio rege conditum lustrum et id, quod ab
imperatore Vespasiano V et T. Caesare III cons. factum est, anni interfuerunt
paulo minus DCL, lustra tamen per ea tempora non plura quam LXXV sunt facta et
postea plane fieri desierunt. Rursus tamen annus idem magnus per Capitolinos
agonas coeptus est diligentius servari; quorum agonum primus a Domitiano
institutus fuit die duodecimo eius et Servi Corneli Dolabellae consulatu.
Itaque hoc nunc anno qui celebratus est agon undequadragensimus numeratur. Quod
ad annos pertinet magnos in praesentia satis dictum: nunc de annis vertentibus
dicendi locus.
|