19. Annus vertens est natura, dum sol
percurrens XII signa eodem, unde profectus est, redit. Hoc tempus quot dierum
esset, ad certum nondum astrologi reperire potuerunt. Philolaus annum naturalem
dies habere prodidit CCCLXIIII et dimidiatum, Aphrodisius CCCLXV et partem diei
octavam, Callippus autem CCCLXV, et Aristarchus Samius tantumdem et praeterea
die partem MDCXXIII, Meton vero CCCLXV et dierum quinque undevicensimam partem,
Oenopides CCCLXV et dierum duum et viginti partem undesexagensimam, Harpalus
autem CCCLXV et horas aequinoctiales XIII, at noster Ennius CCCLXVI. Plerique
praeterea inconprehensibile quiddam et inenuntiabile esse existimarunt, sed pro
vero, quod proximum putabant, amplexi sunt: dies scilicet CCCLXV. Igitur cum tanta inter viros
doctissimos fuerit dissensio, quid mirum, si anni civiles, quos diversae
civitates rudes etiam tum sibi quaeque statuebant, tam inter se discrepent,
quam cum illo naturali non congruant? Et in Aegypto quidem antiquissimum ferunt
annum menstruum fuisse, post deinde ab Isone rege quadrimenstrem factum, novissime
Arminon ad XIII menses et dies quinque perduxisse. Item in Achaia Arcades
trimestrem annum primo habuisse dicuntur, et ob id proselenoe appellati, non,
ut quidam putant, quod ante sint nati quam lunae astrum caelo esset, sed quod
prius habuerit annum, quam is in Graecia ad lunae cursum constitueretur. Sunt
qui tradunt hunc annum trimestrem Horon instituisse, eoque ver aestatem
autumnum hiemem horas et annum horon dici, et Graecos annales horus, eorumque
scriptores horographos. Itaque quattuor
annorum circuitum in modum pentaeteridis annum magnum dicebant. Cares autem et Acarnanes
semenstres habuerunt annos et inter se dissimiles, quibus alternis dies
augescerent aut senescerent, eosque coniunctos velut trieterida annum magnum.
20. Sed ut
hos annos omittam caligine iam profundae vetustatis obductos, in his quoque,
qui sunt recentioris memoriae et ad cursum lunae vel solis instituti, quanta
sit varietas, facile est cognoscere, si quis vel in unius Italiae gentibus, ne
dicam peregrinis, velit inquirere. Nam ut
alium Ferentini alium Lavinii itemque Albani vel Romani habuerunt annum, ita et
aliae gentes. Omnibus tamen fuit propositum suos civiles annos varie
intercalandis mensibus ad unum illum verum naturalemque corrigere. De quibus
omnibus disserere quoniam longum est, ad Romanorum annum transibimus. Annum vertentem Romae Licinius quidem
Macer et postea Fenestella statim ab initio duodecim mensum fuisse scripserunt;
sed magis Junio Gracchano et Fulvio et Varroni sed et Suetonio aliisque
credendum, qui decem mensum putarunt fuisse, ut tunc Albanis erat, unde orti
Romani. Hi decem menses dies CCCIIII hoc modo habebant: Martius XXXI, Aprilis
XXX, Maius XXXI, Junius XXX, Quintilis XXXI, Sextilis et September tricenos,
October XXXI, November et December XXX; quorum quattuor maiores pleni, ceteri
sex cavi vocabantur. Postea sive a Numa, ut ait Fulvius, sive, ut Junius, a
Tarquinio XII facti sunt menses et dies CCCLV, quamvis luna XII suis mensibus
CCCLIIII dies videbatur explere. Sed ut dies unus abundaret, aut per
inprudentiam accidit, aut, quod magis credo, ea superstitione, qua inpar
numerus plenus et magis faustus habebatur. Certe ad annum priorem unus et
quinquaginta dies accesserunt; qui quia menses duo non explerent, sex illis
cavis mensibus dies sunt singuli detracti et ad eos additi, factique dies LVII,
et ex his duo menses: Januarius undetriginta dierum, Februarius duodetriginta.
Adque ita omnes menses pleni et inpari dierum numero esse coeperunt, excepto
Februario, qui solus cavus et ob hoc ceteris infaustior est habitus. Denique
cum intercalarium mensem viginti duum vel viginti trium dierum alternis annis
addi placuisset, ut civilis annus ad naturalem exaequaretur, in mense
potissimum Februario inter Terminalia et Regifugium intercalatum est, idque diu
factum, prius quam sentiretur annos civiles aliquanto naturalibus esse maiores.
Quod delictum ut corrigeretur, pontificibus datum negotium eorumque arbitrio
intercalandi ratio permissa. Sed horum plerique ob odium vel gratiam, quo quis
magistratu citius abiret diutiusve fungeretur aut publici redemtor ex anni
magnitudine in lucro damnove esset, plus minusve ex libidine intercalando rem
sibi ad corrigendum mandatam ultro quod depravarunt, adeo aberratum est, ut C.
Caesar pontifex maximus suo III et M. Aemilii Lepidi consulatu, quo retro
delictum corrigeret, duos menses intercalarios dierum LXVII in mensem Novembrem
et Decembrem interponeret, cum iam mense Februario dies III et XX
intercalasset, faceretque eum annum dierum CCCCXLV, simul providens in futurum,
ne iterum erraretur: nam intercalario mense sublato annum civilem ad solis
cursum formavit. Itaque diebus CCCLV addidit decem, quos per septem menses, qui
dies undetricenos habebant, ita discriberet, ut Januario et Sextili et Decembri
bini accederent, ceteris singuli; eosque dies extremis partibus mensium
adposuit, ne scilicet religiones sui cuiusque mensis a loco summoverentur.
Quapropter nunc cum in septem mensibus dies singuli et triceni sint, quattuor
tamen illi ita primitus instituti eo dinoscuntur, quod nonas habent septimanas,
ceteri tres omnes alii reliqui quintanas. Praeterea pro quadrante diei, qui
annum verum suppleturus videbatur, instituit, ut peracto quadrienni circuitu
dies unus, ubi mensis quondam solebat, post Terminalia intercalaretur, quod
nunc bis sextum vocatur. Ex hoc anno ita a Julio Caesare ordinato ceteri ad
nostram memoriam Juliani appellantur, eique consurgunt ex quarto Caesaris
consulatu. Qui etiam si optimo modulo, non soli tamen ad annum naturae aptati
sunt: nam et priores anni, etiam si qui decemmenstres fuerunt, nec Romae modo
vel per Italiam, sed et aput gentes omnes, quantum poterat, idem fuerunt
correcti. Itaque cum de aliquo annorum numero hic dicetur, non alios par erit,
quam naturales, accipere.
21. Et si origo mundi in hominum
notitiam venisset, inde exordium sumeremus; nunc vero id intervallum temporis
tractabo, quod historicon Varro appellat. Hic enim tria discrimina temporum
esse tradit: primum ab hominum principio ad cataclysmum priorem, quod propter
ignorantiam vocatur adelon, secundum a cataclysmo priore ad olympiadem primam,
quod, quia multa in eo fabulosa referuntur, mythicon nominatur, tertium a prima
olympiade ad nos, quod dicitur historicon, quia res in eo gestae veris
historiis continetur. Primum tempus, sive habuit initium, seu semper fuit,
certe quot annorum sit, non potest conprehendi. Secundum non plane quidem
scitur, sed tamen ad mille circiter et sescentos annos esse creditur: a priore
scilicet cataclysmo, quem dicunt et Ogygii, ad Inachi regnum annos circiter
CCCC computarunt, hinc ad excidium Troiae annos DCCC, hinc ad olympiadem primam
paulo plus CCCC; quos solos, quamvis mythici temporis postremos, tamen quia a
memoria scriptorum proximos, quidam certius definire voluerunt. Et quidem
Sosibius scripsit esse CCCXCV, Eratosthenes autem septem et quadringentos,
Timaeus CCCCXVII, Aretes DXIIII, et praeterea multi diverse, quorum etiam ipsa
dissensio incertum esse declarat. De tertio autem tempore fuit quidem aliqua
inter auctores dissensio in sex septemve tantum modo annis versata; sed hoc
quodcumque caliginis Varro discussit, et pro cetera sua sagacitate nunc
diversarum civitatium conferens tempora, nunc defectus eorumque intervalla
retro dinumerans eruit verum lucemque ostendit, per quam numerus certus non
annorum modo, sed et dierum perspici possit. Secundum quam rationem nisi fallor
hic annus, cuius velut index et titulus quidam est V. C. Pii et Pontiani
consulatus, ab olympiade prima millensimus est et quartus decimus, ex diebus
dumtaxat aestivis, quibus agon Olympicus celebratur; a Roma autem condita
nongentesimus nonagensimus primus, et quidem ex Parilibus, unde urbis anni
numerantur; eorum vero annorum, quibus Julianis nomen est, ducentesimus
octogensimus tertius, sed ex die kal. Januariarum, unde Julius Caesar anni a se
constituti fecit principium; at eorum, qui vocantur anni Augustorum,
ducentesimus sexagensimus quintus, perinde ex kal. Januariis, quamvis ex ante
diem XVI kal. Febr. imperator Caesar, Divi filius, sententia L. Munati Planci a
senatu ceterisque civibus Augustus appellatus est se VII et M. Vipsanio Agrippa
III cons. Sed Aegyptii, quod biennio ante in potestatem dicionemque populi
Romani venerunt, hunc Augustorum annum ducentesimum sexagensimum septimo
(numerant). Nam ut a nostris ita ab Aegyptiis quidam anni in litteras relati
sunt, ut quos Nabonnazaru nominant, quod a primo imperii eius anno consurgunt,
quorum hic nongentesimus octogensimus sextus est; item Philippi, qui ab accessu
Alexandri Magni numerantur et ad hunc usque perducti annos DLXII consummant.
Sed horum initia semper a primo die mensis eius sumuntur, cui apud Aegyptios
nomen est Thouth, quique hoc anno fuit ante diem VII kal. Jul., cum abhinc
annos centum imperatore Antonino Pio II Bruttio Praesente Romae consulibus idem
dies fuerit ante diem XIII kal. Aug., quo tempore solet canicula in Aegypto
facere exortum. Quare scire etiam licet anni illius magni, qui, ut supra dictum est,
solaris et canicularis et dei annus vocatur, nunc agi vertentem annum
centensimum. Initia autem istorum annorum propterea notavi, ne quis eos aut ex
kal. Januariis aut ex aliquo tempore simul putaret incipere, cum in iis
conditorum voluntates non minus diversae sint, quam opiniones philosophorum:
idcirco aliis a novo sole, id est a bruma, aliis ab aestivo solstitio,
plerisque ab aequinoctio verno, partim ab autumnali aequinoctio, quibusdam ab
ortu vergiliarum, nonnullis ab earum occasu, multis a canis exortu incipere
annus naturalis videtur.
|