Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Censorinus
De die natali ad Q. Caerellium

IntraText CT - Text

  • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

22. Mensium genera duo: nam alii sunt naturales, alii civiles. Naturalium species duae, quod partim solis, partim lunae esse dicuntur. Secundum solem fit mensis, dum sol unum quodque in zodiaco orbe signum percurrit; lunaris est autem temporis quoddam spatium a nova luna. Civiles menses sunt numeri quidam dierum, quos una quaeque civitas suo instituto observat, ut nunc Romani a kalendis in kalendas. Naturales et antiquiores et omnium gentium communes sunt, civiles et posterius instituti et ad unam quamque pertinent civitatem. Qui sunt caelestes, sive solis seu lunae, neque peraeque inter se pares sunt, nec dies habent totos: quippe sol in aquario moratur circiter undetriginta, in pisce fere triginta, in ariete unum et triginta, in geminis prope triginta et duos, et sic in ceteris inaequabiliter; sed usque adeo non totos dies in singulis, ut annum suum, id est dies CCCLXV et portionem nescio quam adhuc astrologis inexploratam, in XII suos dividat menses. Luna autem singulos suos menses conficit diebus undetriginta circiter et dimidiato, sed et hos inter se dispares: alias longiores, alias breviores. At civitatium menses vel magis numero dierum inter se discrepant, sed dies ubique habent totos. Apud Albanos Martius est sex et triginta, Maius viginti duum, Sextilis duodeviginti, September sedecim; Tusculanorum Quintilis dies habet XXXVI, October XXXII, idem October apud Aricinos XXXVIIII. Minime videntur errasse, qui ad lunae cursum menses civiles adcommodarunt, ut in Graecia plerique, apud quos alterni menses ad tricenos dies sunt facti. Maiores quoque nostri idem sunt aemulati, cum annum dierum CCCLV haberent. Sed Divus Julius cum videret hac ratione neque ad lunam menses, ut oportebat, neque annos ad solem convenire, maluit annum corrigere, ut sic etiam menses civiles cum veris illis solaribus, etsi non singuli, tamen universi ad anni finem necessario concurrerent.
 Nomina decem mensibus antiquis Romulum fecisse Fulvius et Junius auctores sunt: et quidem duos primos a parentibus suis nominasse, Martium a Marte patre, Aprilem ab Aphrodite id est id est Venere, unde maiores eius oriundi dicebantur; proximos duos a populo: Maium a maioribus natu, Junium a iunioribus; ceteros ab ordine quo singuli erant: Quintilem usque Decembrum perinde a numero. Varro autem Romanos a Latinis nomina mensum accepisse arbitratus auctores eorum antiquiores, quam urbem, fuisse satis argute docet. Itaque Martium mensem a Marte quidem nominatum credit, non quia Romuli fuerit pater, sed quod gens Latina bellicosa; Aprilem autem non ab Aphrodite, sed ab aperiendo, quod tunc ferme cuncta gignantur et nascendi claustra aperiat natura; Maium vero non a maioribus, sed a Maia nomen accepisse, quod eo mense tam Romae, quam antea in Latio res divina Maiae fit et Mercurio; Junium quoque a Junone potius, quam iunioribus, quod illo mense maxime Junoni honores habentur; Quintilem, quod loco iam apud Latinus fuerit quinto, item Sextilem ac deinceps ad Decembrem a numeris appellatos. Ceterum Januarium et Februarium postea quidem additos, sed nominibus iam ex Latio sumptis: et Januarium ab Jano, cui adtributus est, nomen traxisse, Februarium a februo: est februum quidquid piat purgatque, et februamenta purgamenta, item februare purgare et purum facere. Februum autem non idem usquequaque dicitur: nam aliter in aliis sacris februatur, hoc est purgatur. In hoc autem mense Lupercalibus, cum Roma lustratur, salem calidum ferunt, quod februum appellant, unde dies Lupercalium proprie februatus et ab eo porro mensis Februarius vocitatur. Ex his duodecim mensibus duorum tantum nomina inmutata: nam Quintilis Julius cognominatus est C. Caesare V et M. Antonio cons. anno Juliano secundo; qui autem Sextilis fuerat, ex SC. Marcio Censorino C. Asinio Gallo cons. in Augusti honorem dictus est Augustus anno Augusti vicensimo, quae nomina etiam nunc ad hanc permanent memoriam. Postea vero multi principes nomina quaedam mensium inmutaverunt suis nuncupando nominibus: quod aut ipsi postmodum mutaverunt, aut post obitum eorum illa nomina pristina suis reddita mensibus.

23. Superest pauca de die dicere, qui, ut mensis aut annus, partim naturalis partim civilis est. Naturaliter dies est tempus ab exoriente sole ad solis occasum, cuius contrarium tempus est nox ab occasu solis ad exortum. Civiliter autem dies vocatur tempus, quod fit uno caeli circumactu, quo dies verus et nox continetur, ut cum dicimus aliquem dies XXX tantum vixisse, relinquitur enim etiam noctes intellegere. Huius modi dies ab astrologis et civitatibus quattuor modis definitur. Babylonii quidem quidem a solis exortu ad exortum eiusdem astri diem statuerunt, at in Umbria plerique a meridie ad meridiem, Athenienses autem an occasu solis ad occasum; ceterum Romani a media nocte ad mediam noctem diem esse existimarunt: indicio sunt sacra publica et auspicia etiam magistratuum, quorum si quid ante medium noctis est actum, diei, qui praeteriit, adscribitur; si quid autem post mediam noctem et ante lucem factum est, eo die gestum dicitur, qui eam sequitur noctem. Idem significat quod, qui a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis quattuor et viginti nascuntur, eundem diem habent natalem. In horas XII diem divisum esse noctemque in totidem vulgo notum est; sed hoc credo Romae post reperta solaria observatum. Quorum antiquissimum quod fuerit, inventu difficile est: alii enim apud aedem Quirini primum statutum dicunt, alii in Capitolio, nonnulli ad aedem Dianae in Aventino. Illud satis constat, nullum in foro prius fuisse, quam id, quod M'. Valerius ex Sicilia advectum ad rostra in columna posuit; quod quoniam ad clima Siciliae descriptum ad horas Romae non conveniret, L. Philippus censor aliud iuxta constituit. Deinde aliquanto post P. Cornelius Nasica censor ex aqua fecit horarium, quod et ipsum ex consuetudine noscendi a sole horas solarium coeptum vocari. Horarum nomen non minus annos trecentos Romae ignoratum esse credibile est: nam XII tabulis nusquam nominatas horas invenies, ut in aliis postea legibus, sed ante meridiem, eo videlicet, quod partes diei bifariam tum divisi meridies discernebat. Alii diem quadripertito, sed et noctem similiter dividebant; idque similitudo testatur militaris, ubi dicitur vigilia prima, item secunda et tertia et quarta.

24. Sunt etiam plura noctis et diei tempora aliis subnotata propriisque discreta nominibus, quae apud veteres poetas passim scripta inveniuntur: ea omnia ordine suo exponam. Incipiam a nocte media, quod tempus principium et postremum est diei Romani. Tempus, quod huic proximum est, vocatur de media nocte; sequitur gallicinium, cum galli canere incipiunt, dein conticinium, cum conticuerunt; tunc ante lucem, et sic diluculum, cum sole nondum orto iam lucet. Secundum diluculum vocatur mane, cum lux videtur sole orto; post hoc ad meridiem, tunc meridies, quod est medii diei nomen, inde de meridie; hinc suprema: quamvis plurimi supremam post occasum solis esse existimant, quia est in XII tabulis scriptum sic: solis occasus suprema tempestas esto; sed postea M. Plaetorius tribunus plebiscitum tulit, in quo scriptum est praetor urbanus, qui nunc est quique posthac fuat, duo lictores apud se habeto iusque ad supremam — ad solem occasum usque — inter cives discito. Post supremam sequitur vespera, ante ortum scilicet eius stellae, quam Plautus vesperuginem, Ennius vesperum, Vergilius hesperon appellat. Inde porro crepusculum, sic fortasse appellatum, quod res incertae creperae dicuntur idque tempus noctis sit an diei incertum est. Post id sequitur tempus, quod dicimus luminibus accensis, antiqui prima face dicebant; deinde concubium, cum itum est cubitum; exinde intempesta — id est multa — nox, qua nihil agi tempestivum; tunc cum ad mediam noctem dicitur, et sic media nox * * *

Deest epilogus




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License