Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Censorinus De die natali ad Q. Caerellium IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXII-XXIV22. Mensium genera duo:
nam alii sunt naturales, alii civiles. Naturalium species duae, quod partim solis, partim
lunae esse dicuntur. Secundum solem fit mensis, dum sol unum quodque in zodiaco
orbe signum percurrit; lunaris est autem temporis quoddam spatium a nova luna. Civiles
menses sunt numeri quidam dierum, quos una quaeque civitas suo instituto
observat, ut nunc Romani a kalendis in kalendas. Naturales et antiquiores et
omnium gentium communes sunt, civiles et posterius instituti et ad unam quamque
pertinent civitatem. Qui sunt caelestes, sive solis seu lunae, neque peraeque
inter se pares sunt, nec dies habent totos: quippe sol in aquario moratur
circiter undetriginta, in pisce fere triginta, in ariete unum et triginta, in
geminis prope triginta et duos, et sic in ceteris inaequabiliter; sed usque
adeo non totos dies in singulis, ut annum suum, id est dies CCCLXV et portionem
nescio quam adhuc astrologis inexploratam, in XII suos dividat menses. Luna
autem singulos suos menses conficit diebus undetriginta circiter et dimidiato,
sed et hos inter se dispares: alias longiores, alias breviores. At civitatium
menses vel magis numero dierum inter se discrepant, sed dies ubique habent
totos. Apud Albanos Martius est sex et triginta, Maius viginti duum, Sextilis
duodeviginti, September sedecim; Tusculanorum Quintilis dies habet XXXVI,
October XXXII, idem October apud Aricinos XXXVIIII. Minime videntur errasse,
qui ad lunae cursum menses civiles adcommodarunt, ut in Graecia plerique, apud
quos alterni menses ad tricenos dies sunt facti. Maiores quoque nostri idem
sunt aemulati, cum annum dierum CCCLV haberent. Sed Divus Julius cum videret
hac ratione neque ad lunam menses, ut oportebat, neque annos ad solem
convenire, maluit annum corrigere, ut sic etiam menses civiles cum veris illis
solaribus, etsi non singuli, tamen universi ad anni finem necessario
concurrerent. 23. Superest pauca de die dicere, qui, ut mensis aut annus, partim naturalis partim civilis est. Naturaliter dies est tempus ab exoriente sole ad solis occasum, cuius contrarium tempus est nox ab occasu solis ad exortum. Civiliter autem dies vocatur tempus, quod fit uno caeli circumactu, quo dies verus et nox continetur, ut cum dicimus aliquem dies XXX tantum vixisse, relinquitur enim etiam noctes intellegere. Huius modi dies ab astrologis et civitatibus quattuor modis definitur. Babylonii quidem quidem a solis exortu ad exortum eiusdem astri diem statuerunt, at in Umbria plerique a meridie ad meridiem, Athenienses autem an occasu solis ad occasum; ceterum Romani a media nocte ad mediam noctem diem esse existimarunt: indicio sunt sacra publica et auspicia etiam magistratuum, quorum si quid ante medium noctis est actum, diei, qui praeteriit, adscribitur; si quid autem post mediam noctem et ante lucem factum est, eo die gestum dicitur, qui eam sequitur noctem. Idem significat quod, qui a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis quattuor et viginti nascuntur, eundem diem habent natalem. In horas XII diem divisum esse noctemque in totidem vulgo notum est; sed hoc credo Romae post reperta solaria observatum. Quorum antiquissimum quod fuerit, inventu difficile est: alii enim apud aedem Quirini primum statutum dicunt, alii in Capitolio, nonnulli ad aedem Dianae in Aventino. Illud satis constat, nullum in foro prius fuisse, quam id, quod M'. Valerius ex Sicilia advectum ad rostra in columna posuit; quod quoniam ad clima Siciliae descriptum ad horas Romae non conveniret, L. Philippus censor aliud iuxta constituit. Deinde aliquanto post P. Cornelius Nasica censor ex aqua fecit horarium, quod et ipsum ex consuetudine noscendi a sole horas solarium coeptum vocari. Horarum nomen non minus annos trecentos Romae ignoratum esse credibile est: nam XII tabulis nusquam nominatas horas invenies, ut in aliis postea legibus, sed ante meridiem, eo videlicet, quod partes diei bifariam tum divisi meridies discernebat. Alii diem quadripertito, sed et noctem similiter dividebant; idque similitudo testatur militaris, ubi dicitur vigilia prima, item secunda et tertia et quarta. 24. Sunt etiam plura noctis et diei tempora aliis subnotata propriisque discreta nominibus, quae apud veteres poetas passim scripta inveniuntur: ea omnia ordine suo exponam. Incipiam a nocte media, quod tempus principium et postremum est diei Romani. Tempus, quod huic proximum est, vocatur de media nocte; sequitur gallicinium, cum galli canere incipiunt, dein conticinium, cum conticuerunt; tunc ante lucem, et sic diluculum, cum sole nondum orto iam lucet. Secundum diluculum vocatur mane, cum lux videtur sole orto; post hoc ad meridiem, tunc meridies, quod est medii diei nomen, inde de meridie; hinc suprema: quamvis plurimi supremam post occasum solis esse existimant, quia est in XII tabulis scriptum sic: solis occasus suprema tempestas esto; sed postea M. Plaetorius tribunus plebiscitum tulit, in quo scriptum est praetor urbanus, qui nunc est quique posthac fuat, duo lictores apud se habeto iusque ad supremam — ad solem occasum usque — inter cives discito. Post supremam sequitur vespera, ante ortum scilicet eius stellae, quam Plautus vesperuginem, Ennius vesperum, Vergilius hesperon appellat. Inde porro crepusculum, sic fortasse appellatum, quod res incertae creperae dicuntur idque tempus noctis sit an diei incertum est. Post id sequitur tempus, quod dicimus luminibus accensis, antiqui prima face dicebant; deinde concubium, cum itum est cubitum; exinde intempesta — id est multa — nox, qua nihil agi tempestivum; tunc cum ad mediam noctem dicitur, et sic media nox * * * Deest epilogus |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |