I.
1.
Anno urbis septingentesimo fere vicesimoque, duobus etiam, mos Romae incessit
uni prorsus parendi. Namque Octavianus, patre Octavio, atgue adoptione magni
avunculi Caesaris ac mox procerum consulto ob victoriam partium placide
exercitam Augusti cognomento dictus, illectis per dona militibus atque annonae
curandae specie vulgo ceteros haud difficulter subegit.
2.
Eoque modo annis quattuor circiter et quadraginta actis morbo Nolae consumptus,
adiectis imperio civium Raetia Illyricoque, ac pacata exterarum gentium ferocia
nisi Germaniae,
3.
quamquam tertius post Numam victo Antonio Ianum clauserit, quod iure Romano
quiescentibus bellis accidebat.
4.
Mores viro civiles lepidique flagrante haud modice luxuria ludorumque cupidine
atque ad somnum intemperantie.
5.
Doctorum, qui abunde erant, necessariorumque percultor, cum eloquentiae studio
ac religionibus mire attineretur,
6.
pater patriae ob clementiam ac tribunicia potestate perpetuo habitus; hincque
uti deo Romae provinciisque omnibus per urbes celeberrimas vivo mortuoque
templa, sacerdotes et collegia sacravere.
7.
Felix adeo (absque liberis tamen simulque coniugio), ut Indi, Scythae,
Garamantes ac Bactri legatos mitterent orando foederi.
II.
1.
Dein Claudius Tiberius Nero, in Augusti liberos e privigno redactus
arrogatione, ubi, quae metuebantur, satis tuta animadvertit, imperium complexus
est, cuius nomen astu abnuebat: subdolus et occultior, hisque saepe simulando
infensus, quae maxime cuperet, et insidiose deditus, quae odio erant; ingenio
ad repentina longe acriore; bonis initiis deinde perniciosus, quaesitissimis in
omnem fere aetatem sexumque libidinibus, atque atrocius puniens insontes
noxios, suos pariter externosque.
2.
Adhuc dum urbes et conventus exsecratur, Capreas insulam quaesiverat flagitiis
obtentui.
3.
Quare solutis militiae artibus direpta pleraque iuris Romani; nihilque praeter
Cappadocas idque inter exordia in provinciam subactum remoto rege Archelao;
compressaque Gaetulorum latrocinia, quae Tacfarinate duce passim proruperant.
4.
Simul Marobodus callide circuinventus, Sueborum rex; neque minus contractas undique
cohortes praetorias, quae dispersae proximis municipiis seu Romae quaeque per
domos habebantur, in castra apud urbem redegit, qua tenebantur praefecturam
appellans, vel augens, praetorio; nam ceteros paritorum praesidesque Augustue
instituerat.
]III.
1.
Igitur Claudio febri an insidiis oppresso, cum imperium tres atque viginti,
aevi octogesimum uno minus annos egisset, Gaius Caesar cognomento Caligula
aventibus cunctis deligitur, maiorum gratiae parentisque.
2.
Namque per filiam proavus Augustus, genere materne Agrippa, Drusus, Germanici
pater, e quo is oriebatur, avi erant.
3.
Quorum modestia atque immaturo, absque Octaviani, interitu vulgus, simul matris
fratrumque, quos vario Tiberius exitio interceperat, permovebatur.
4.
Qua causa nitebantur omnes casum tantae familiae lenire adolescentuli spe, tum
quia natus in exercitu (unde cognomentum calceamento militari quaesiverat)
legionibus carus acceptusque habebatur.
5.
Praeterea prudentissimus quisque similem fore suis credebat; quod longe secus
quasi naturae loge, quae crebro tamquam ex industria malos e bonis, agrestes ex
doctioribus et ceteros huiuscemodi seu contra gignit.
6.
Quo demum exemplo sapientium plures caruisse liberis utilius duxere.
7.
Ceterum in Caligula haudquaquam vero plurimum aberant, quippe qui diu immania
animi ita pudore ac parendi specie obtexerat, uti merito vulgaretur neque
meliores famulos neque atrociorem dominum illo fuisse.
8.
Denique nactus potestatem, uti talia ingenia recens solent, anni mensibus
egregia ad populum, inter patres, cum militibus gessit; delataque coniuratione
quasi minus credens praedicavit vix convenire in eum, cuius vita nullius oneri
aut incommodo esset.
9.
Sed repente caesis primum vario facinore innocentium paucioribus tamquam beluae
hausto sanguine ingenium exeruit; itaque deinceps triennium consumptum, cum
senatus atque optimi cuiusque multiplici clade terramm orbis foedaretur.
10.
Quin etiam sororum stupro ac matrimoniis illudens nobilibus deorum habita
incedebat, cum Iovem se ob incestum, ex choro autem Bacchanali Liberum
assereret.
11.
Neque secus contractis ad unum legionibus spe in Germaniam transgrediendi
conchas umbilicosque in ora maris Oceani legi iussit,
12.
cum ipse nunc fluxo cultu Venerioque interesset, nanc armatus spolia a se non
ex hominibus, sed caelestium capi dictitaret, scilicet quod huiuscemodi pisces
Graecorum dicto, quis augendi omnia studium est, Nympharum lumina accepisset.
13.
His elatus dominum dici atque insigne regni nectere capiti tentaverat.
14.
Qua causa auctore Chaerea moti, quibus Romana virtus inerat, tanta pernicie
rempublicam confosso eo levare; relatumque excellens Bruti facinus eiecto
Tarquinio foret, si per Quirites modo militia exerceretur.
15.
Verum ubi cives desidia externos barbarosque in exereitum cogere libido
incessit, corruptis moribus libertas oppressa atque habendi auctum studium.
16.
Interim dum senatus decreto gentem Caesarum, etiam muliebri sexu, omnemque
affinitatem armati persequuntur, forte Vimius, ortus Epiri, centurio e
cohortibus, quae palatium per opportunos locos obsidebant, Titum Claudium
occultantem se repperit deformi latebra protractatoque eo exclamat apud socios,
si sapiant, adesse principem.
17.
Et sane quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus; quae res adversum
nefariam patrui Neronis mentem auxilio neque apud fratris filium Caligulam
invidiae fuit; quin etiam militares plebisque animos conciliaverat, dum
flagrante suorum dominatione ipse contemptui miserabilior haberetur.
18.
Talia plerisque memorantibus repente eum nullo retractante quae adorant turbae
circumsistunt, simulque affluebant reliqui militum et vulgi magna vis. Quod ubi
patres accepere, mittunt ocius si valerent ausum comprimere.
19.
Sed postquam variis tetrisque seditionibus civitas cunctique ordines
lacerabantur, tamquam ex imperio omnes dedere se.
20.
Ita Romae regia potestas firmata proditumque apertius mortalium conatus vacuos
a fortuna caesosque esse.
|