X.
1.
Ceterum Titus postquam imperium adeptus est, incredibile quantum, quem
imitabatur, anteierit, praesertim litteris clementiaque ac muneribus.
2.
Denique cum concessa per priores principes firmari ab insequentibus mos esset,
simul imperium cepit, talia possidentibus edicto sponte cavit prospexitque.
3.
Neque minus sancte facilis in tuendis, qui forte in se coniuravissent, adeo ut,
cum amplissimi ordinis duo abnuere cogitatum scelus nequirent patresque
censuissent de confessis supplicium sumendum, deductos in spectaculum se
utrimque assidere iusserit petitoque ex industria gladiatoris, quorum pugnae
visebantur, gladio, quasi ad explorandam aciem uni atque alteri committeret.
4.
Quis perculsis et constantiam mirantibus: "Videtisne", inquit,
"potestates fato dari frustraque tentari facinus potiundi spe vel
amittendi metu?" Ita biennio post ac menses fere novem amphitheatri
perfecto opere lautusque veneno interiit, anno aevi quadragesimo, cum eius
pater septuagesimo obisset, imperator decennii.
5.
Huius sane mors adeo provinciis luctui fuit, uti generis humani delicias
appellantes orbatum orbem deflerent.
XI.
1.
Igitur Domitianus fratris atque imperatoris optimi nece, privato scelere
publicoque amentior, simul maculosae adolescentiae praedas caedem supplicia
agere occepit.
2.
Maior libidinum flagitio ac plus quam superbe utens patribus, quippe qui se
dominum deumque dici coegerit; quod confestim ab insequentibus remotum validius
multo posthac deincepa rettulere.
3.
Sed Domitianus primo clementiam simulans neque adeo iners domi belloque
tolerantior videbatur.
4.
Idcircoque Dacis et Cattorum manu devictis Septembrem Octobremque menses
Germanici superiorem, e suo nomine alterum appellaverat; multaque operum
inchoata per patrem vel fratris studio atque inprimis Capitolium absolvit.
5.
Dehinc atrox caedibus bonorum segnisque ridicule remotis procul omnibus
muscarum agmina persequebatur, postquam ad libidinem minus virium erat, cuius
foedum exercitium Graecorum lingua klinopalhn vocabat.
6.
Hincque iocorum pleraque: nam percontanti cuidam, quispiamnet in palatio esset,
responsum: Ne musca quidem, nisi forte apud palaestram.
7.
Is ergo magis magisque saevitia nimias eoque suspectior etiam suis libertorum
consilio uxore non ignara, quae amorem histrionis viro praetulerat, poenas
luit, quinto et quadragesimo vitae anno, dominationis circiter quintodecimo.
8.
At senatus gladiatoris more funus ferri radendumque nomen decrevit.
9.
Quo moti milites, quibus privatae commoditates dispendio publice largius
procedunt, auctores necis ad supplicium petere more suo seditiosius coeperunt.
10.
Qui vix aegreque per prudentes cohibiti tandem in gratiam optimatum convenere.
11.
Neque minus per se moliebantur bellum, quod his conversum imperium maestitiae
erat ob amissionem praedarum per dona munifica.
12.
Hactenus Romae seu per Italiam orti imperium rexere, hinc advenae quoque;
nescio an ut in Prisco Tarquinio longe meliores.
13.
Ac mihi quidem audienti multa legentique plane compertum urbem Romam externorum
virtute atque insitivis artibus praecipue crevisse.
XII.
1.
Quid enim Nerva Cretensi prudentiva maximeque moderatum?
2.
Qui cum extrerna aetate apud Sequanos, quo tyranni decessit metu, imperium
arbitrio legionum cepisset, ubi perspexit nisi a superioribus robustioribusque
corpore animoque geri non posse, mense sexto ac decimo semet eo abdicavit,
dedicato prius foro, quod appellatur Pervium, quo aedes Minervae eminentior
consurgit et magnificentior.
3.
Id cum semper egregium sit metiri, quantum queas, neque ambitione praeceps agi,
tum in imperio, cuius adeo cupidi mortales sunt, ut id vel ultima senectus
avide petat.
4.
Huc accedit, quod suffecti virtute quantus consilio esset, magis magisque
patefecit.
|