XIII.
1.
Namque Ulpium Traianum Italica, urbe Hispaniae, ortum, amplissimi ordinis
tainen atque etiam consulari loco, arrogatum accepit dedit.
2.
Hoc aegre clarior domi seu militiae reperietur.
3.
Quippe primus aut solus etiam vires Romanas trans Istrum propagavit domitis in
provinciam Dacorum pileatis †satisque nationibus, Decibalo rege ac †Sardonios;
simul ad ortum solis cunctae gentes, quae inter Indum et Euphratem amnes
inclitos sunt, concussae bello, atque imperati obsides Persarum regi, nomine
Cosdroe, et inter ea iter conditum per feras gentes, quo facile ab usque
Pontico mari in Galliam permeatur.
4.
Castra suspectioribus atque opportunis locis exstructa, ponsque Danubio
impositus, ac deductae coloniarum pleraeque.
5.
Adhuc Romae a Domitiano coepta forum atque alia multa plusquam magnifice coluit
ornavitque, et annonae perpetuae mire consultum reperto firmatoque pistorum
collegio, simul noscendis ocius, quae ubique e republica gerebantur, admota
media publici cursus.
6.
Quod equidem munus satis utile in pestem orbis Romani vertit posteriorum
avaritia insolentiaque, nisi quod his annis suffectae vires Illyrico sunt
praefecto medente Anatolio.
7.
Adeo boni malive in republica nihil est, quod in diversum traduci aequeat moribus
praesidentium.
8.
Aequus clemens patientissimus atque in amicos perfidelis, quippe qui Surae
familiari opus sacraverit, quae Suranae sunt:
9.
usque eo innocentiae fidens, uti praefectum praetorio Suburanum nomine, cum
insigne potestatia, uti mos erat, pugionem daret, crebro monuerit: "Tibi
istum ad munimentum mei committo, si recte agam; sin aliter, in me magis":
quod moderatorem omnium vel errare minus fas sit.
10.
Quin etiam vinolentiam, quo vitio uti Nerva angebatur, prudentia molliverat,
curari vetans iussa post longiores epulas.
11.
His virtutibus acto imperio annos prope viginti, cum terrae motu gravi apud
Antiochiam ceteraque Syriae extremis afficeretur, rogatu patrum Italiam
repetens morbo periit grandaeva aetate ascito prius ad imperium Hadriano civi
propinquoque.
12.
Abhinc divisa nomina Caesarum atque Augusti inductumque in rempublicam, uti duo
seu plures summae potentiae dissimiles cognomento ac potestate dispari sint.
13.
Quamquam alii Plotinae, Traiani coniugis, favore imperium assecutum putent, quae
viri testamento heredem regni institutum simulaverat.
XIV.
1.
Igitur Aelius Hadrianus eloquio togaeque studiis accommodatior pace ad orientem
composita Romam regreditur.
2.
Ibi Graecorum more seu Pompilii Numae caerimonias leges gymnasia doctoresque
curare occepit,
3.
adeo quidem, ut etiam ludum ingenuarum artium, quod Athenaeum vocant,
4.
constitueret atque initia Cereris Liberaeque, quae Eleusina dicitur,
Atheniensium modo Roma percoleret.
5.
Deinde, uti solet tranquillis rebus, remissior rus proprium Tibur secessit
permissa urbe Lucio Aelio Caesari.
6.
Ipse, uti beatis locupletibus mos, palatia exstruere, curare epulas signa
tabulas pictas; postremo omnia satis anxie prospicere, quae luxus lasciviaeque
essent.
7.
Hinc orti rumores mali iniecisse stupra puberibus atque Antinoi flagravisse
famoso ministerio neque alia de causa urbem conditam eius nomine aut locasse
ephebo statuas.
8.
Quae quidem alii pia volunt religiosaque: quippe Hadriano cupiente fatum
producere, cum voluntarium ad vicem magi poposcissent, cunctis retractantibus
Antinoum obiecisse se referunt, hincque in eum officia supra dicta.
9.
Nos rem in medio relinquemus quamquam in remisso ingenio suspectam aestimantes
societatem aevi longe imparilis.
10.
Interim Aelio Caesare mortuo, cum ipse animo parum valeret idcircoque despectui
haberetur, ad creandum Caesarem patres convocat.
11.
Quibus propere accurrentibus forte Antoninum conspexit senis soceri aut
genitoris anxios gressus levantem manu. Quo mire oblectatus adoptatum legibus
Caesarem iubet, statimque ab eo senatus, cui ludibrio fuerat, magnam partem
necari.
12.
Neque multo post apud Baias tabe interiit, anno imperii absque mense vicesimo
secundo, senecta viridiore.
13.
At patres ne principis oratu quidem ad Divi honorem eidem deferendum
flectebantur; tantum amissos sui ordinis tot viros maerebant.
14.
Sed postquam subito prodiere, quorum exitium dolori erat, quique suos complexi,
censent quod abnuerant.
]XV.
1.
Atque Aurelio Antonino cognomentum Pii. Hunc fere nulla vitiorum labes
commaculavit.
2.
Vir veterrimae familiae, e Lanuvino municipio, senator urbis;
3.
adeo aequalis probisque moribus, uti plane docuerit neque iugi pace ac longo
otio absoluta ingenia corrumpi, eoque demum fortunatas urbes fore, si regna
sapientiae sint.
4.
Denique annis, quibus publica egit, viginti idem mansit, celebrato magnifice
urbis nongentesimo.
5.
Nisi forte triumphorum expertem socordiae videtur; quod longe secus est, cum
maius haud dubie sit neque quemquam turbare ausum composita neque ipsum
ostentandi sui bellum fecisse quietis gentibus.
6.
Quin etiam maribus frustratus filiae viro reipublicae consultavit.
|