XVI.
1.
Namque M. Boionium, qui Aurelius Antoninus habetur, eodem oppido, pari
nobilitate, philosophandi vero eloquentiaeque studiis longe praestantem, in
familiam atque imperium ascivit.
2.
Cuius divina omnia domi militiaeque facta consultaque; quae imprudentia
regendae coniugia attaminavit, quae in tantum petulantiae proruperat, ut in
Campania sedens amoena litorum obsideret ad legendes ex nauticis, quia plerumque
nudi agunt, flagitiis aptiores.
3.
Igitur Aurelius socero apud Lorios anno vitae post quintum et septuagesimum
mortuo confestim fratrem Lucium Verum in societatem potentiae accepit.
4.
Eius ductu Persae, cum primum superavissent, ad extremum triumpho cessere, rege
Vologeso.
5.
Lucius paucis diebus moritur, hincque materies fingendi dolo consanguinei
circumventum;
6.
quem ferunt, cum invidia gestarum rerum angeretur, fraudem inter coenam
exercuisse.
7.
Namque lita veneno cultri parte vulvae frustum, quod de industria solum erat,
eo praecidit consumptoque uno, uti mos est inter familiares, alterum, qua virus
contigerat, germano porrexit.
8.
Haec in tanto viro credere nisi animi ad scelus proni non queunt,
9.
quippe cum Lucium satis constet Altini, Venetiae urbe, morbo consumptum,
tantumque Marco sapientiae lenitudinis innocentiae ac litterarum fuisse, ut is
Marcomannos cum filio Commodo, quem Caesarem suffecerat, petiturus philosophorum
turba obtestantium circumfunderetur, ne expeditioni aut pugnae se prius
committeret, quam sectarum ardua ac perocculta explanavisset.
10.
Ita †incerta belli in eius salute doctrinae studiis metuebantur; tantumque illo
imperante floruere artes bonae, ut illam gloriam etiam temporum putem.
11.
Legum ambigua mire distincta, vadimoniorumque sollemni remoto denuntiandae
litis operiendaeque ad diem commode ius introductum.
12.
Data cunctis promiscue civitas Romana, multaeque urbes conditae deductae
repositae ornataeque, atque inprimis Poenorum Garthago, quam ignis foede
consumpserat, Asiaeque Ephesus ac Bithyniae Nicomedia constratae terrae motu,
aeque ac nostra aetate Nicomedia Cereali consule.
13.
Triumphi acti ex nationibus, quae regi Marcomaro ab usque urbe Pannoniae, cui
Carnuto nomen est, ad media Gallorum protendebantur.
14.
Ita anno imperii octavo decimoque aevi validior Vendobonae interiit, maximo
gemitu mortalium omnium.
15.
Denique, qui seiuncti in aliis, patres ac vulgus soli omnia decrevere, templa
columnas sacerdotes.
XVII.
1.
At filius saeva a principio dominatione detestabilior habebatur, praecipue per
maiorum controversam memoriam; quae posteris usque eo gravis est, ut absque
communi in impios odio quasi corruptores generis exaecrabiliores sint.
2.
Bello plane impiger quo in Quados prospere gesto Septembrem mensem Commodum
appellaverat.
3.
Moenia Romae potentia vix digna lavandi usui instituit.
4.
Immiti prorsus feroque ingenie, adeo quidem, uti gladiatores specie depugnandi
crebro trucidaret, cum ipse ferro, obiecti mucronibus plumbeis uterentur.
5.
Cumque eo modo plures confecisset, forte eum Scaeva nomine, andacia ac robore
corporis pugnandique arte pervigens, ab studio tali deterruit; qui spreto
gladio, quem inutilem cernebat, sufficere utrique ait, quo armabatur ipse.
6.
Eo metu, ne inter congressum, uti solet, extorto pugione conficeretur, Scaevam
removit, atque ad alios formidolosior in feras beluasque ferociam convertit.
7.
Quis rebus cum insatiabilem sanguinis cuncti horrescerent, coniuravere in eum
maxime proximus; quippe dominationi adeo fidus nemo, ipsique satellites, dum
incestam mentem pronamque in saevitiam cavent, a quibus eorum potentia
sustentatur, quoquomodo subruere tutius putant et Commodum quidem primo
occultatius veneno petivere anno regni tertio fere atque decimo.
8.
Cuius vis frustrata per cibum, quo se casu repleverat; cum tamen alvi dolorem
causaretur, auctore medico, principe factionis, in palaestram perrexit.
9.
Ibi per ministrum ungendi (nam forte is quoque e consilio erat) faucibus quasi
arte exercitii bracchiorum nodo validius pressis exspiravit.
10.
Quo cognito senatus, qui ob festa Ianuariorum frequens primo luci convenerat,
simul plebes hostem deorum atque hominum radendumque nomen sanxere;
confestimque praefecto urbi Aulo Helvio Pertinaci imperium defertur.
XVIII.
1.
Hic doctrinae omnis ac moribus antiquissimis, immodice parcus, Curios
aequaverat Fabriciosque.
2.
Eum milites, quis exhausto iam perditoque orbe satis videtur nihil, impulsore
Didio foede iugulavere octogesimo imperii die.
|