XIX.
1.
At Didius (an Salvius?) Iulianus fretus praetorianis, quos in societatem
promissis magnificentioribus perpulerat, ex praefectura vigilum ad insignia
dominatus processit.
2.
Genus ei pernobile iurisque urbani praestans scientia; quippe qui primus edictum,
quod varie inconditeque a praetoribus promebatur, in ordinem composuerit.
3.
Hincque satis compertum cohibendae cupidini ingenium ni iuvet, eruditionem
imbecillem esse,
4.
cum praeceptor et asper quidem rectius vivendi in facinus processerit, quod
novo supplicio plectendum ediderat. Neque
cupito tamen potitus diu. Namque eum acceptis illico, quae acciderant,
Septimius Severus, qui forte Syriae legatus in extremis terris bellum gerebat,
imperator creatus pontem proxime Milvium acie devicit; missique, qui fugientem
insequerentur, apud palatium Romae obtruncavere.
XX.
1.
Igitur Septimius, Pertinacis nece, simul flagitiorum odio, dolore atque ira
commotior cohortes praetorias statim militia exemit cunctisque partium caesis
Helvium senatusconsulto inter Divos refert; Salvii nomen atque eius scripta
factave aboleri iubet; quod unum effici nequivit.
2.
Tantum gratia doctarum artium valet, ut scriptoribus ne saevi mores quidem ad
memoriam officiant.
3.
Quin etiam mors huiuscemodi ipsis gloriae, exsecrationi actoribus est,
4.
cum omnes, praecipueque posteri, sic habent illa ingenia nisi publico
latrocinio ac per dementiam opprimi non potuisse.
5.
Quo bonis omnibus ac mihi fidendum magis, qui rure ortus tenui atque indocto
patre in haec tempora vitam praestiti studiis tantis honestiorem.
6.
Quod equidem gentis nostrae reor, quae fato quodam bonorum parce fecunda, quos
eduxerit tamen, quemque ad sua celsos habet. Velut Severum ipsum, quo
praeclarior in republica fuit nemo; quem quamquam exacta aetate mortuum
iustitio elogioque lugendum sanxere, struentes illum iustum nasci aut emori
minime convenisse.
7.
Scilicet quod corrigendis moribus nimium, postquam ad veterum innocentiam quasi
mentium sanitatem pervenerant, clementem habuere.
8.
Ita honestas, quae principio anxia habetur, ubi contigerit, voluptati
luxuriaeque est. Pescennium Nigrum apud Cyzicenos, Clodium Albinum Lugduni
victos coegit mori;
9.
quorum prior Aegyptum dux obtinens bellum moverat spe dominationis, alter
Pertinacis auctor occidendi, cum eo metu in Britannos, quam provinciam a
Commodo meruerat, transmittere niteretur, in Gallia invaserat imperium.
10.
Horum infinita caede crudelior habitus et cognomento Pertinax, quamquam ob
vitae parsimoniam similem ipsum magis ascivisse plures putent: nobis mens ad credendum
prona acerbitati impositum.
11.
Nam cum quidam hostiam, quem tamen, uti bellis civilibus solet, condicio loci
ad Albinum detulerat, causa exposita novissime conclusisset: "Quid,
quaeso, faceres, si tu esses?" ille respondit: "Ea perferrem, quae
tu."
12.
Quo dicto factoque durius nibil bonis: cum sanctique huiuscemodi dissensiones,
quamvis studiosius coeptas, fortunae increpent magisque in protegendis quam ad
perdendos cives verum corrumpi patiantur.
13.
At iste delendarum cupidus factionum, quo deinceps mitius ageret,
necessitudinem facti ulcisci maluit, ne paulatim spe veniae in labem publicam
per coniurationes procederetur, ad quas vitio temporum animos <pronos>
intelligebat; neque ego abnuo ea delictorum, quae grassari immodice coeperint,
plus paene quam severe excidenda esse.
14.
Felix ac prudens, armis praecipue adeo ut nullo congressu nisi victor
discesserit auxeritque imperium subacto Persarum rege nomine Aggaro.
15.
Neque minus Arabas, simul adortus ut est, in dicionem redegit provinciae modo.
16.
Adiabena quoque, ni terrarum macies despectaretur, in tributarios concessisset.
17.
Ob haec tanta Arabicum, Adiabenicum et Parthici cognomento patres dixere.
18.
His maiora aggressus Britanniam, quoad ea utilis erat, pulsis hostibus muro
munivit per transversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani.
19.
Quin etiam Tripoli, cuius Lepti oppido oriebatur, bellicosae gentes submotae
procul.
20.
Quae factu ardua facilius eo patrabantur, quo implacabilis delictis strenuum
quemque praemiis extollebat.
21.
Denique ne parva latrocinia quidem impunita patiebatur, in suos animadvertens
magis, quod vitio ducum aut etiam per factionem fieri vir experiens
intelligeret.
22.
Philosophiae, declamandi, cunctis postremo liberalium deditus studiis; idemque
abs se texta ornatu et fide paribus composuit.
23.
Legum conditor longe aequabilium. Huic tanto domi forisque uxoris probra summam
gloriae dempsere, quam adeo famose complexus est, uti cognita libidine ac ream
coniuratiollis retentaverit.
24.
Quod cum infimo turpe tum potentibus, et illi magis, cui non privati neque
singuli aut flagitiosi, verum imperia et exercitus atque ipsa vitia concessere.
25.
Nam cum pedibus aeger bellum moraretur idque milites anxie ferrent eiusque
filium Bassianuin, qui Caesar una aderat, Augustum fecissent, in tribunal se
ferri, adesse omnes, imperatoremque ac tribunos, centuriones et cohortes,
quibus auctoribus acciderat, sisti reorum modo iussit.
26.
Quo metu cum stratus humi victor tantorum exercitus veniam precaretur:
"Sentitisne," inquit, pulsans manu, "caput potius quam pedes
imperare?"
27.
Neque multo post in Britanniae municipio, cui Eboraci nomen, annis regni
duodeviginti morbo exstinctus est.
28.
Ortus medie humili, primo litteris, dehinc imbutus foro; quo parum commodante,
uti rebus artis solet, dum tentat aut exquirit varia melioraque, conscendit
imperium.
29.
Ibi graviora expertus, laborem curas metum et incerta prorsus omnia, quasi
testis vitae mortalium: "Cuncta," inquit, "fui; conducit
nihil".
30.
Funus, quod liberi Geta Bassianusque Romam detulerant, mire celebratum
illatumque Marci sepulcro, <quem> adeo percoluerat, ut eius gratia
Commodum inter Divos referri suaserit fratrem appellans, Bassianoque Antonini
vocabulum addiderit, quod ex illo post multos dubiosque eventus auspicia
honorum cepisset patrocinio fisci;
31.
deinde laborantiblis secundarum initia earumque auctores memoriae sunt.
32.
At posteri, quasi bellum inter se mandatis accepissent, confestim secessere.
Ita Geta, cui nomen paterno ab avo erat, cum eius modestiore ingenio frater
angeretur, obsessus interiit.
33.
Quae victoria Papiniani exitio foedior facta, ut sane putant memoriae curiosi,
quippe quem ferunt illo temporis Bassiani scrinia curavisse monitumque, uti mos
est, destinanda Romam quam celerrime componeret, dolore Getae dixisse haudquaquam
pari facilitate velari parricidium, qua fieret, iccircoque morte affectum.
34.
Sed haec improbe absurda sunt, cum constet satis praefecturam praetorio
gessisse neque incondite illum virum tantam contumeliam imponere potuisse, cui
amori ac magisterio erat.
XXI.
1.
Ceterum Antoninus in cognita munerum specie plebem Romanam adficiens, quod indumenta
in talos demissa largiretur, Caracalla dictus, cum pari modo vesti Antoninianas
nomen e suo daret.
2.
Alamannos, gentem populosam ex equo mirifice pugnantem, prope Moenum amnem
devicit. Patiens communis tranquillusque; pari fortuna et eodem matrimonio, quo
pater.
3.
Namque Iuliam novercam, cuius facinora supra memoravi, forma captus coniugem
affectavit, cum illa factiosior aspectui adolescentis, praesentiae quasi ignara,
semet dedisset intecto corpore, asserentique: "Vellem, si liceret,
uti", petulantius multo (quippe quae pudorem velamento exuerat)
respondisset: "Libet? plane licet".
4.
Aegypti sacra per eum deportata Romam atque aucta urbs magno accessu viae novae
et ad lavandum absoluta opera pulchri cultus.
5.
Quibus confectis, cum Syriam circumgrederetur, apud Edessam anno potentiae
sexto moritur.
6.
Corporis reliqua luctu publico relata Romam atque inter Antoninos funerata
sunt.
|