Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Aurelius Victor
Caesares

IntraText CT - Text

  • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

XXII.

1. Dehinc Opilius Macrinus, qui praefecturam praetorio gerebat, imperator eiusdemque filius Diadumenus nomine Caesar a legionibus appellantur.

2. Quibus eo quod ingens amissi principis desiderium erat, adolescentem Antoninum vocavere.

3. Horum nihil praeter saevos atque inciviles animos interim reperimus.

4. Qua gratia mensibus ferme quattuor ac decem vix retento imperio, per quos creati fuerant, interfecti sunt.

XXIII.

1. Accitusque Marcus Antoninus Bassiano genitus, qui patre mortuo in solis sacerdotium, quem Heliogabalum Syri vocant, tamquam asylum insidiarum metu confugerat, hincque Heliogabalus dictus; translatoque Romam dei simulacro in palatii penetralibus altaria constituit.

2. Hoc impurius ne improbae quidem aut petulantes mulieres fuere: quippe orbe toto obscoenissimos perquirebat visendis tractandisve artibuslibidinum ferendarum.

3. Haec cum augerentur in dies ac magis magisque Alexandri, quem comperta Opilii nece Caesarem nobilitas nuncupaverat, amor cumularetur, in castris praetoriis tricesimo regni mense oppressus est.

XXIV.

1. Statimque Aurelio Alexandro Syriae orto, cui duplex Caesarea et Arce nomen est, militibus quoque annitentibus Augusti potentia delata.

2. Qui quamquam adolescens, ingenio supra aevum tamen confestim apparatu magno bellum adversum Xerxem, Persarum regem, movet; quo fuso fugatoque in Galliam maturrime contendit, quae Germanorum direptionibus tentabatur.

3. Ibi tumultuantes legionum plerasque constantissime abiecit; quod in praesens gloriae, mox exitio datum est.

4. Nam cum tantae severitatis vim milites inhorrescunt (unde etiam Severi cognomentum accesserat), agentem casu cum paucis vico Britanniae, cui vocabulum Sicilia, trucidavere.

5. Opus urbi florentissimum celebrio fabricatus est, matrisque cultu, quae nomine Mammaea erat, plus quam pius.

6. Adhuc Domitium Ulpianum, quem Heliogabalus praetorianis praefecerat, eodem honore retinens Paulloque inter exordia patriae reddito, iuris auctoribus, quantus erga optimos atque aequi studio esset, edocuit.

7. Neque ultra annos tredecim imperio functus rempublicam reliquit firmatam undique.

8. Quae iam tum a Romulo ad Septimium certatim evolans Bassiani consiliis tamquam in summo constitit.

9. Quo ne confestim laberetur, Alexandri fuit. Abhinc dum dominandi suis quam subigendi externos cupientiores sunt atque inter se armantur magis, Romanum statum quasi abrupto praecipitavere, immissique in imperium promiscue boni malique, nobiles atque ignobiles, ac barbariae multi.

10. Quippe ubi passim confusaque omnia neque suo feruntur modo, quique fas putant, uti per turbam, rapere aliena officia, quae regere nequeunt, et scientiam bonarum artium foede corrumpunt.

11. Ita fortunae vis licentiam nacta perniciosa libidine mortales agit; quae diu quidem virtute uti muro prohibita, postcquam paene omnes flagitiis subacti sunt, etiam infimis genere institutoque publica permisit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License