Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XIII

Capp. V-VIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. V-VIII

5. Dum haec in Oriente aguntur, in Graecia Athenienses et Aetoli bellum, quod iam vivo Alexandro moverant, summis viribus instruebant. Causae belli erant, quod reversus ab India Alexander epistulas in Graeciam scripserat, quibus omnium civitatium exules, praeter caedis damnati, restituebantur. Quae recitatae praesenti universa Graecia in mercatu Olympiaco magnos motus fecerunt, quia plurimi non legibus pulsi patria, sed per factionem principum fuerunt, verentibus isdem principibus, ne revocati potentiores in re publica fierent. Palam igitur iam tunc multae civitates libertatem bello vindicandam fremebant. Principes tamen omnium Athenienses et Aetoli fuere. Quod cum nuntiatum Alexandro esset, mille naves longas sociis imperari praeceperat, quibus in Occidente bellum gereret, excursurusque cum valida manu fuerat ad Athenas delendas. Igitur Athenienses contracto XXX milium exercitu et ducentis navibus bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte evenerat, gerunt eumque detractantem proelium et Heracleae urbis moenibus tuentem se obsidione cingunt. Eodem tempore Demosthenes, Atheniensis orator, pulsus patria ob crimen accepti ab Harpago auri, qui crudelitatem Alexandri fugerat, quod civitatem in eiusdem Alexandri bellum inpelleret, forte Megaris exulabat. Qui ut missum ab Atheniensibus Hyperidem legatum cognovit, qui Peloponneson in societatem armorum sollicitaret, secutus eum Sicyona, Argos et Corinthum ceterasque civitates eloquentia sua Atheniensibus iunxit. Ob quod factum missa ab Atheniensibus obviam navi ab exilio revocatur. Interim in obsidione Antipatri Leosthenes, dux Atheniensium, telo a muris in transeuntem iacto occiditur. Quae res tantum animorum Antipatro dedit, ut etiam vallum rescindere auderet. Auxilium deinde a Leonato per legatos petit, qui cum venire cum exercitu nuntiatus esset, obvii ei Athenienses cum instructis copiis fuere, ibique equestri proelio gravi vulnere ictus extinguitur. Antipater tametsi auxilia sua videret victa, morte tamen Leonati laetatus est; quippe et aemulum sublatum et vires eius accessisse sibi gratulabatur. Statim igitur exercitu eius recepto, cum par hostibus etiam proelio videretur, solutus obsidione in Macedoniam concessit. Graecorum quoque copiae finibus Graeciae hoste pulso in urbes dilapsae.

6. Interea Perdicca bello Ariarathi, regi Cappadocum, inlato proelio victor nihil praemii praeter vulnera et pericula rettulit. Quippe hostes ab acie in urbem recepti occisis coniugibus et liberis domos quisque suas cum omnibus copiis incenderunt; eodem congestis etiam servitiis semet ipsi praecipitant, ut nihil hostis victor suarum rerum praeter incendii spectaculo frueretur. Inde, ut viribus auctoritatem regiam adquireret, ad nuptias Cleopatrae, sororis Alexandri Magni et Alexandri quondam uxoris, non aspernante Olympiade, matre eius, intendit, sed prius Antipatrum sub adfinitatis obtentu capere cupiebat. Itaque fingit se in matrimonium filiam eius petere, quo facilius ab eo supplementum tironum ex Macedonia obtineret. Quem dolum praesentiente Antipatro, dum duas eodem tempore uxores quaerit, neutram obtinuit. Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur. Antigono Crateros et Antipater auxilium ferebant, qui facta cum Atheniensibus pace Polyperconta Graeciae et Macedoniae praeponunt. Perdicca alienatis regibus, Arridaeo et Alexandro, Magni filio, in Cappadocia, quorum cura illi mandata fuerat, de summa belli [amicos] in consilium adhibet. Quibusdam placebat bellum in Macedoniam transferri, ad ipsum fontem et caput regni, ubi et Olympias esset, mater Alexandri, non mediocre momentum partium et civium favor propter Alexandri Philippique nomina; sed in rem visum est ab Aegypto incipero, ne in Macedoniam profectis Asia a Ptolomeo occuparetur. Eumeni praeter provincias, quas acceperat, Paphlagonia et Caria et Lycia et Phrygia adiciuntur. Ibi Crateron et Antipatrum opperiri iubetur; adiutores ei dantur cum exercitibus suis frater Perdiccae Alcetas et Neoptolemus; Clito cura classis traditur; Cilicia Philotae adempta Philoxeno datur; ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. Sic Macedonia in duas partes discurrentibus ducibus in sua viscera armatur, ferrumque ab hostili bello in civilem sanguinem vertit, exemplo furentium manus ac membra sua ipsa caesura. Sed Ptolomeus in Aegypto sollerti industria magnas opes parabat. Quippe et Aegyptios insigni moderatione in favorem sui sollicitaverat et reges finitimos beneficiis obsequiisque devinxerat; terminos quoque imperii adquisita Cyrene urbe ampliaverat factusque iam tantus erat, ut non tam timeret hostem quam timendus ipse hostibus esset.

7. Cyrene autem condita fuit ab Aristaeo, cui nomen Battos propter linguae obligationem fuit. Huius pater Grinus, rex Therae insulae, cum ad oraculum Delphos propter dedecus adulescentis filii nondum loquentis deum deprecaturus venisset, responsum accepit, quo iubebatur filius eius Battos Africam petere et urbem Cyrenen condere; usum ibi linguae accepturum. Cum responsum ludibrio simile videretur propter solitudinem Therae insulae, ex qua coloni ad urbem condendam in Africam tam vastae regionis proficisci iubebantur, res omissa est. Interiecto deinde tempore velut contumaces pestilentia deo parere conpelluntur, quorum tam insignis paucitas fuit, ut vix unam navem conplerent. Cum venissent in Africam, pulsis accolis montem Cyran et propter amoenitatem loci et propter fontis ubertatem occupavere. Ibi Battos, dux eorum, linguae nodis solutis loqui primum coepit, quae res animos eorum ex promissis dei iam parte percepta in reliquam spem condendae urbis accendit. Positis igitur castris opinionem veteris fabulae accipiunt, Cyrenen, eximiae pulchritudinis virginem, a Thessaliae monte Pelio ab Apolline raptam perlatamque in eiusdem montis iuga; cuius collem occupaverant, a deo repletam quattuor pueros peperisse, Nomium, Aristaeum, Autuchum, Agraeum, missos a patre Hypseo, rege Thessaliae, qui perquirerent virginem, loci amoenitate captos in isdem terris cum virgine resedisse; ex his pueris tres adultos in Thessaliam reversos avita regna recepisse; Aristaeum in Arcadia late regnasse, eumque primum et apium et mellis usum et lactis ad coagula hominibus tradidisse solstitialisque ortus sideris primum invenisse. Quibus auditis Battos virginis nomine ex responsis agnito urbem Cyrenen condidit.

8. Igitur Ptolomeus huius urbis auctus viribus bellum in adventum Perdiccae parabat. Sed Perdiccae plus odium adrogantiae quam vires hostium nocebat, quam exosi etiam socii ad Antipatrum gregatim profugiebant. Neoptolemus quoque in auxilium Eumeni relictus non solum transfugere, verum etiam prodere partium exercitum voluit. Quam rem cum praesensisset Eumenes, cum proditore decernere proelio necesse habuit. Victus Neoptolemus ad Antipatrum et Polyperconta profugit eisque persuadet, ut continuatis mansionibus laeto ex victoria et securo fuga sua Eumeni superveniant. Sed res Eumenen non latuit. Itaque insidiae in insidiatores versae, et qui securum adgressuros se putabant, securis in itinere et pervigilio noctis fatigatis occursum est. In eo proelio Polypercon occiditur. a Neoptolemus quoque cum Eumene congressus diu mutuis vulneribus acceptis conluctatus est; in summa victus occumbit. Victor igitur duobus proeliis continuis Eumenes adflictas partes transitione sociorum paululum sustentavit. Ad postremum tamen Perdicca occiso ab exercitu hostis cum Pithone [et] Illyrio et Alceta, fratre Perdiccae, appellatur bellumque adversus eos Antigono decernitur.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License