IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
4. Iussus ab universis dicere facto silentio laxatisque vinculis prolatam, sicut erat catenatus, manum ostendit. Cernitis, milites inquit, habitum atque ornamenta ducis vestri, quae mihi non hostium quisquam inposuit; nam hoc etiam solacio foret. Vos me ex victore victum, vos me ex imperatore captivum fecistis, qui ter intra hunc annum in mea verba iure iurando obstricti estis. Sed ista omitto, neque enim miseros convicia decent; unum oro, si propositorum Antigoni in meo capite summa consistit, inter vos me velitis mori. Nam neque illius interest, quemadmodum aut ubi cadam, et ego fuero ignominia mortis liberatus. Hoc si inpetro, solvo vos iure iurando, quotiens vos sacramento mihi devovistis. Aut si ipsos pudet roganti vim adhibere, ferrum huc date et permittite, quod vos facturos pro imperatore iurastis, imperatorem pro vobis sine religione iuris iurandi facere. Cum non obtineret, preces in iram vertit. At vos, ait, devota capita, respiciant dii periuriorum vindices talesque vobis exitus dent, quales vos ducibus vestris dedistis. Nempe vos diem paulo ante et Perdiccae sanguine estis aspersi et in Antipatrum eadem moliti. Ipsum denique Alexandrum, si fas fuisset eum mortali manu cadere, interempturi, quod maximum erat, seditionibus agitastis. Ultima nunc ego perfidorum victima has vobis diras atque inferias dico: ut inopes extorresque omne aevum in hoc castrensi exilio agatis devorentque vos arma vestra, quibus plures vestros quam hostium duces absumpsistis . Plenus deinde ira custodes suos praecedere ad Antigoni castra coepit. Sequitur exercitus prodito imperatore suo et ipse captivus, triumphumque de se ipse ad victoris castra ducit, omnia auspicia regis Alexandri et tot bellorum palmas laureasque una secum victori tradentes; et ne quid deesset pompae, elephanti quoque et auxilia orientalia subsecuntur. Tanto pulchrior haec Antigono quam Alexandro tot victoriae fuerunt, ut, cum ille Orientem vicerit, hic etiam eos, a quibus Oriens victus fuerat, superaverit. Igitur Antigonus domitores illos orbis exercitui suo dividit, redditis eorum quae in victoria ceperat. Eumenen verecundia prioris amicitiae in conspectum suum venire prohibitum adsignari custodibus praecepit.
5. Interea Eurydice, uxor Arridaei regis, ut Polyperconta a Graecia redire in Macedoniam cognovit et ab eo arcessitam Olympiada, muliebri aemulatione perculsa, abutens valetudine viri, cuius officia sibi vindicabat, scribit regis nomine Polyperconti, Cassandro exercitum tradat, in quem regni administrationem rex transtulerit. Eadem et in Asiam Antigono per epistulas nuntiat. Quo beneficio devinctus Cassander nihil non ex arbitrio muliebris audaciae gerit. Dein profectus in Graeciam multis civitatibus bellum infert. Quarum excidio velut vicino incendio territi Spartani urbem, quam semper armis, non muris defenderant, tunc contra responsa fatorum et veterem maiorum gloriam armis diffisi murorum praesidio includunt. Tantum eos degeneravisse a maioribus, ut, cum multis saeculis murus urbi virtus civium fuerit, tunc cives salvos se non existimaverint fore, nisi intra muros laterent. Dum haec aguntur, Cassandrum a Graecia turbatus Macedoniae status domum revocavit. Namque Olympias, mater Alexandri regis, cum ab Epiro in Macedoniam prosequente Aeacida, rege Molossorum, veniret prohiberique finibus ab Eurydice et Arridaeo rege coepisset, seu memoria mariti seu magnitudine filii et indignitate rei moti Macedones ad Olympiada transiere, cuius iussu et Eurydice et rex occiditur, sex annis post Alexandrum potitus regno.
6. Sed nec Olympias diu regnavit. Nam cum principum passim caedes muliebri magis quam regio more fecisset, favorem sui in odium vertit. Itaque audito Cassandri adventu diffisa Macedonibus cum nuru Roxane et nepote Hercule in Pydnam urbem concedit. Proficiscenti Deidamia, Aeacidae regis filia, et Thessalonice privigna, et ipsa clara Philippi patris nomine, multaeque aliae principum matronae, speciosus magis quam utilis grex, comites fuere. Haec cum nuntiata Cassandro essent, statim citato cursu Pydnam venit et urbem obsidione cingit. Cum fame ferroque urgeretur, Olympias longae obsidionis taedio pacta salute victori se tradidit. Sed Cassander ad contionem vocato populo, sciscitaturus quid de Olympiade fieri velint, subornat parentes interfectorum, qui sumpta lugubri veste crudelitatem mulieris accusarent. A quibus accensi Macedones sine respectu pristinae maiestatis occidendam decernunt, immemores prorsus, quod per filium eius virumque non solum vitam ipsi inter finitimos tutam habuissent, verum etiam tantas opes imperiumque orbis quaesissent. Sed Olympias ubi obstinatos venire ad se armatos videt, veste regali, duabus ancillis innixa ultro obviam procedit. Qua visa percussores adtoniti fortuna maiestatis prioris et tot in ea memoriae occurrentibus regum suorum nominibus substiterunt, donec a Cassandro missi sunt, qui eam confoderent, non refugientem gladium sed nec vulnera aut muliebriter vociferantem, sed virorum fortium more pro gloria veteris prosapiae morti succumbentem, ut Alexandrum posses etiam in moriente matre cognoscere. Compsisse insuper expirans capillos et veste crura contexisse fertur, ne quid posset in corpore eius indecorum videri. Post haec Cassander Thessalonicen, regis Arridaei filiam, uxorem duxit; filium Alexandri cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendos mittit.