Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XVIII

Capp. V-VII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. V-VII

5. Primus illis adpulsus terrae Cyprus insula fuit, ubi sacerdos Iovis cum coniuge et liberis deorum monitu comitem se Elissae sociumque praebuit pactus sibi posterisque perpetuum honorem sacerdotii. Condicio pro manifesto omine accepta. Mos erat Cypriis virgines ante nuptias statutis diebus dotalem pecuniam quaesituras in quaestum ad litus maris mittere, pro reliqua pudicitia libamenta Veneri soluturas. Harum igitur ex numero LXXX admodum virgines raptas navibus inponi Elissa iubet, ut et iuventus matrimonia et urbs subolem habere posset. Dum haec aguntur, Pygmalion cognita sororis fuga, cum impio bello fugientem persequi parasset, aegre precibus matris deorumque minis victus quievit; cui cum inspirati vates canerent non inpune laturum, si incrementa urbis toto orbe auspicatissimae interpellasset, hoc modo spatium respirandi fugientibus datum. Itaque Elissa delata in Africae sinum incolas loci eius adventu peregrinorum mutuarumque rerum commercio gaudentes in amicitiam sollicitat, dein empto loco, qui corio bovis tegi posset, in quo fessos longa navigatione socios, quoad proficisceretur, reficere posset, corium in tenuissimas partes secari iubet atque ita maius loci spatium, quam petierat, occupat, unde postea ei loco Byrsae nomen fuit. Confluentibus deinde vicinis locorum, qui spe lucri multa hospitibus venalia inferebant, sedesque ibi statuentibus ex frequentia hominum velut instar civitatis effectum est. Uticensium quoque legati dona ut consanguineis adtulerunt hortatique sunt, urbem ibi conderent, ubi sedes sortiti essent. Sed et Afros detinendi advenas amor cepit. Itaque consentientibus omnibus Karthago conditur statuto annuo vectigali pro solo urbis. In primis fundamentis caput bubulum inventum est, quod auspicium fructuosae quidem, se laboriosae perpetuoque servae urbis fuit; propter quod in alium locum urbs translata, ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. Tunc ad opinionem novae urbis concurrentibus gentibus brevi et populus et civitas magna facta

6. Cum successu rerum florentes Karthaginis opes essent, rex Maxitanorum Hiarbas decem Poenorum principibus ad se arcessitis Elissae nuptias sub belli denuntiatione petit. Quod legati reginae referre metuentes Punico cum ea ingenio egerunt, nuntiantes regem aliquem poscere, qui cultiores victus eum Afrosque perdoceat; sed quem inveniri posse, qui ad barbaros et ferarum more viventes transire a consanguineis velit? Tunc a regina castigati, si pro salute patriae asperiorem vitam recusarent, cui etiam ipsa vita, si res exigat, debeatur, regis mandata aperuere, dicentes quae praecipiat aliis, ipsi facienda esse, si velit urbi consultum esse. Hoc dolo capta diu Acherbae viri nomine cum multis lacrimis et lamentatione flebili invocato ad postremum ituram se, quo sua et urbis fata vocarent, respondit. In hoc trium mensium sumpto spatio, pyra in ultima parte urbis instructa, velut placatura viri manes inferiasque ante nuptias missura multas hostias caedit et sumpto gladio pyram conscendit atque ita ad populum respiciens ituram se ad virum, sicut praeceperint, dixit vitamque gladio finivit. Quam diu Karthago invicta fuit, pro dea culta est. Condita est haec urbs LXXII annis ante quam Roma; cuius virtus sicut bello clara fuit, ita domi status variis discordiarum casibus agitatus est. Cum inter cetera mala etiam peste laborarent, cruenta sacrorum religione et scelere pro remedio usi sunt; quippe homines ut victimas immolabant et inpuberes, quae aetas etiam hostium misericordiam provocat, aris admovebant, pacem deorum sanguine eorum exposcentes, pro quorum vita dii rogari maxime solent.

7. Itaque adversis tanto scelere numinibus, cum in Sicilia diu feliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello amissa maiore exercitus parte gravi proelio victi sunt; propter quod ducem suum Malchum, cuius auspiciis et Siciliae partem domuerant et adversus Afros magnas res gesserant, cum parte exercitus, quae superfuerat, exulare iusserunt. Quam rem aegre ferentes milites legatos Karthaginem mittunt, qui reditum primo veniamque infelicis militiae petant, tum denuntient, quod precibus nequeant, armis se consecuturos. Cum et preces et minae legatorum spretae essent, interiectis diebus conscensis navibus armati ad urbem veniunt, ubi deos hominesque testati, non se expugnatum, sed reciperatum patriam venire, ostensurosque civibus suis non virtutem sibi priore bello, sed fortunam defuisse, prohibitis commeatibus obsessaque urbe in summam desperationem Karthaginienses adduxerunt. Interea Karthalo, Malchi exulum ducis filius, cum praeter castra patris a Tyro, quo decimam Herculis ferre ex praeda Siciliensi, quam pater eius ceperat, a Karthaginiensibus missus fuerat, reverteretur arcessitusque a patre esset, prius se publicae religionis officia executurum quam privatae pietatis respondit. Quam rem etsi indigne ferret pater, non tamen vim adferre religioni ausus est. Interiectis deinde diebus Karthalo petito commeatu a populo cum reversus ad patrem esset ornatusque purpura et infulis sacerdotii omnium se oculis ingereret, tum in secretum abducto pater ait: aususne es, nefandissimum caput, ista purpura et auro ornatus in conspectum tot miserorum civium venire et maesta ac lugentia castra circumfluentibus quietae felicitatis insignibus velut exultabundus intrare? Nusquamne te aliis iactare potuisti? Nullus locus aptior quam sordes patris et exilii infelicis aerumnae fuerunt? Quid, quod paulo ante vocatus, non dico patrem, ducem certe civium tuorum superbe sprevisti? Quid porro tu in purpura ista coronisque aliud quam victoriarum mearum titulos geris? Quoniam igitur tu in patre nihil nisi exulis nomen agnoscis, ego quoque imperatorem me magis quam patrem iudicabo statuamque in te exemplum, ne quis posthac infelicibus miseriis patris inludat. Atque ita eum cum ornatu suo in altissimam crucem in conspectu urbis suffigi iussit. Post paucos deinde dies Karthaginem capit evocatoque populo ad contionem exilii iniuriam queritur, belli necessitatem excusat, contentumque victoria sua punitis auctoribus miserorum civium iniuriosi exilii omnibus se veniam dare dicit. Atque ita decem senatoribus interfectis urbem legibus suis reddidit. Nec multo post ipse adfectati regni accusatus duplicis, et in filio et in patria, parricidii poenas dedit. Huic Mago imperator successit, cuius industria et opes Karthaginiensium et imperii fines et bellicae gloriae laudes creverunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License