Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXI

Capp. I-III

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXI

Capp. I-III

1. Extincto in Sicilia Dionysio tyranno in locum eius milites maximum natu ex filiis eius, nomine Dionysium, suffecere, et naturae ius secuti, et quod firmius futurum esse regnum, si penes unum remansisset, quam si portionibus inter plures filios divideretur, arbitrantur. Sed Dionysius inter initia regni avunculos fratrum suorum veluti aemulos imperii sui hortatoresque puerorum ad divisionem regni tollere gestiebat. Quare paulisper dissimulatum animum prius ad favorem popularium conciliandum intendit, excusatius facturus quod statuerat, si probatus ante omnibus foret. Igitur nexorum tria milia carcere dimittit, tributa populo per triennium remittit, quibuscumque delinimentis potest animos omnium sollicitat. Tunc ad destinatum facinus conversus non cognatos tantum fratrum, sed etiam ipsos interficit, ut, quibus consortium regni debebat, ne spiritus quidem consortium relinqueret, tyrannidem in suos prius quam in exteros auspicatus.

2. Sublatis deinde aemulis in segnitiam lapsus saginam corporis ex nimia luxuria oculorumque valetudinem contraxit, adeo ut non solem, non pulverem, non denique splendorem ferre lucis ipsius posset. Propter quae dum contemni se putat, saevitia grassatur nec, ut pater, carcerem nexis, sed caedibus civitatem replet; ob quae non contemptior omnibus quam invisior fuit. Itaque cum bellum adversus eum Syracusani decrevissent, diu dubitavit, imperium deponeret an bello resisteret. Sed a militibus praedam et urbis direptionem sperantibus descendere in proelium cogitur. Victus cum iterato non felicius fortunam temptasset, legatos ad Syracusanos mittit, spondens se depositurum tyrannidem, si mitterent ad eum, quibuscum sibi de pace conveniret. In quam rem missos primores in carcere retinet, atque ita incautis omnibus nec quicquam hostile metuentibus exercitum ad delendam civitatem mittit. Fit igitur in ipsa urbe anceps proelium, in quo oppidanis multitudine superantibus Dionysius pellitur. Qui cum obsidionem arcis timeret, cum omni regio apparatu in Italiam profugit tacitus. Exul Locrensibus sociis acceptus, velut iure regnaret, arcem occupat solitamque sibi saevitiam exercet. Coniuges principum ad stuprum rapi iubebat, virgines ante nuptias abducebat stupratasque procis reddebat, locupletissimos quosque aut civitate pellebat aut occidi imperabat bonaque eorum invadebat.

3. Dein cum rapinae occasio deesset, universam civitatem callido commento circumvenit. Cum Reginorum tyranni Leophronis bello Locrenses premerentur, voverant, si victores forent, ut die festo Veneris virgines suas prostituerent. Quo voto intermisso cum adversa bella cum Lucanis gererent, in contionem eos Dionysius vocat; hortatur, ut uxores filiasque suas in templum Veneris quam possint ornatissimas , ex quibus sorte ductae centum voto publico fungantur religionisque gratia uno stent in lupanari mense omnibus ante iuratis viris, ne quis ullam adtaminet. Quae res ne virginibus voto civitatem solventibus fraudi esset, decretum facerent, ne qua virgo nuberet, priusquam illae maritis traderentur. Probato consilio, quo et superstitioni et pudicitiae virginum consulebatur, certatim omnes feminae inpensius exornatae in templum Veneris conveniunt, quas omnes Dionysius immissis militibus spoliat ornamentaque matronarum in praedam suam vertit. Quarundam viros ditiores interficit, quasdam ad prodendas virorum pecunias torquet. Cum his artibus per annos sex regnasset, conspiratione Locrorum civitate pulsus in Siciliam redit. Ibi Syracusas securis omnibus post longam intercapedinem pacis per proditionem recepit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License