Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXII

Capp. I-IV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXII

Capp. I-IV

1. Agathocles, Siciliae tyrannus, qui magnitudini prioris Dionysii successit, ad regni maiestatem ex humili et sordido genere pervenit. Quippe in Sicilia patre figulo natus non honestiorem pueritiam quam principia originis habuit, siquidem forma et corporis pulchritudine egregius diu vitam stupri patientia exhibuit. Annos deinde pubertatis egressus libidinem a viris ad feminas transtulit. Post haec apud utrumque sexum famosus vitam latrociniis mutavit. Interiecto tempore, cum Syracusas concessisset adscitusque in civitatem inter incolas esset, diu sine fide fuit, quoniam nec in fortunis quod amitteret, nec in verecundia quod inquinaret habere videbatur; in summa gregariam militiam sortitus non minus tunc seditiosa quam antea turpi vita in omne facinus promptissimus erat; nam et manu strenuus et in contionibus perfacundus habebatur. Brevi itaque centurio ac deinceps tribunus militum factus est. Primo bello adversus Aethnaeos magna experimenta sui Syracusanis dedit. Sequenti Campanorum tantam de se spem omnibus fecit, ut in locum demortui ducis Damasconis sufficeretur, cuius uxorem adulterio cognitam post mortem viri in matrimonium recepit. Nec contentus, quod ex inope repente dives factus esset, piraticam adversus patriam exercuit. Saluti ei fuit, quod socii capti tortique de illo negaverunt. Bis occupare imperium Syracusarum voluit, bis in exilium actus est.

2. A Murgantinis, apud quos exulabat, odio Syracusanorum primo praetor, mox dux creatur. In eo bello et urbem Leontinorum capit et patriam suam Syracusas obsidere coepit, ad cuius auxilium Hamilcar, dux Poenorum, inploratus depositis hostilibus odiis praesidia militum mittit. Ita uno eodemque tempore Syracusae et ab hoste civili amore defensae et a cive hostili odio inpugnatae sunt. Sed Agathocles cum videret fortius defendi urbem quam oppugnari, precibus per internuntios Hamilcarem exorat, ut inter se et Syracusanos pacis arbitria suscipiat, peculiaria in ipsum officia sui repromittens. Qua spe inpletus Hamilcar societatem cum eo mutuae potentiae iungit, ut quantum virium Agathocli adversus Syracusanos dedisset, tantum ipse ad incrementa domesticae potentiae recuperaret. Igitur non pax tantum Agathocli conciliatur, verum etiam praetor Syracusis constituitur. Tunc Hamilcari expositis insignibus Cereris tactisque in obsequia Poenorum iurat. Deinde acceptis ab eo V milibus Afrorum potentissimos quosque ex principibus interficit, atque ita veluti rei publicae statum formaturus populum in theatrum ad contionem vocari iubet contracto in gymnasio senatu, quasi quaedam prius ordinaturus. Sic conpositis rebus immissis militibus populum obsidet, senatum trucidat, cuius peracta caede ex plebe quoque locupletissimos et promptissimos interficit.

3. His ita gestis militem legit exercitumque conscribit, quo instructus finitimas civitates nihil hostile metuentes ex inproviso adgreditur, Poenorum quoque socios permittente Hamilcare foede vexat. Propter quod querelas Karthaginem socii non tam de Agathocle quam de Hamilcare detulerunt, hunc ut dominum et tyrannum, illum ut proditorem arguentes, a quo infestissimo hosti fortunae sociorum interposita pactione donatae sint; sicut ab initio Syracusae in pignus societatis sint traditae, urbs semper Poenis infesta et de imperio Siciliae Karthaginis aemula, nunc insuper civitates sociorum eidem titulo pacis addictas Denuntiare igitur se haec brevi ad ipsos redundatura ac propediem sensuros, quantum mali non Siciliae magis quam ipsi Africae adtulerint. His querelis senatus in Hamilcarem accenditur, sed quoniam in imperio esset, tacita de eo suffragia tulerunt et sententias, priusquam recitarentur, in urnam coniectas obsignari iusserunt, dum alter Hamilcar, Gisgonis filius, a Sicilia reverteretur. Sed haec callida commenta Poenorum et sententias inauditas mors Hamilcaris praevenit, liberatusque est fati munere, quem per iniuriam cives inauditum damnaverant. Quae res Agathocli adversus Poenos occasionem movendi belli dedit. Prima igitur illi cum Hamilcare, Gisgonis filio, proelii congressio fuit, a quo victus maiori mole reparaturus bellum Syracusas concessit. Sed secundi certaminis eadem fortuna quae et prioris fuit.

4. Cum igitur victores Poeni Syracusas obsidione cinxissent, Agathocles, quod se neque viribus parem neque ad obsidionem ferendam instructum videret, super haec a sociis crudelitate eius offensis desertus esset, statuit bellum in Africa transferre, mira prorsus audacia, ut, quibus in solo urbis suae par non erat, eorum urbi bellum inferret, et qui sua tueri non poterat, inpugnaret aliena victusque victoribus insultaret. Huius consilii non minus admirabile silentium quam commentum fuit. Populo hoc solum professus, invenisse se victoriae viam; animos illi tantum in brevem obsidionis patientiam firmarent, vel cui status praesentis fortunae displiceret, dare se ei discedendi liberam potestatem. Cum mille sescenti discessissent, ceteros ad obsidionis necessitatem frumento et stipendio instruit; L tantum secum talenta ad praesentem usum aufert, cetera ex hoste melius quam ex sociis paraturus. Omnes deinde servos militaris aetatis libertate donatos sacramento adegit eosque et maiorem partem ferme militum navibus inponit, ratus exaequata utriusque ordinis condicione mutuam inter eos virtutis aemulationem futuram; ceteros omnes ad tutelam patriae relinquit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License