Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXIV

Capp. V-VIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. V-VIII

5. Igitur Galli duce Belgio ad temptandos Macedonum animos legatos ad Ptolomeum mittunt, offerentes pacem, si emere velit; sed Ptolomeus inter suos belli metu pacem Gallos petere gloriatus est. Nec minus ferociter se legatis quam inter amicos iactavit, aliter se pacem daturum negando, nisi principes suos obsides dederint et arma tradiderint; non enim fidem se nisi inermibus habiturum. Renuntiata legatione risere Galli, undique adclamantes brevi sensurum, sibi an illi consulentes pacem obtulerint. Interiectis diebus proelium conseritur; victi Macedones caeduntur; Ptolomeus multis vulneribus saucius capitur; caput eius amputatum et lancea fixum tota acie ad terrorem hostium circumfertur. Paucos ex Macedonibus fuga servavit; ceteri aut capti aut occisi. Haec cum nuntiata per omnem Macedoniam essent, portae urbium clauduntur, luctu omnia replentur: nunc orbitatem amissorum filiorum dolebant, nunc excidia urbium metuebant, nunc Alexandri Philippique, regum suorum, nomina sicuti numina in auxilium vocabant; sub illis se non solum tutos, verum etiam victores orbis terrarum extitisse; ut tuerentur patriam suam, quam gloria rerum gestarum caelo proximam reddidissent, ut opem adflictis ferrent, quos furor et temeritas Ptolomei regis perdidisset, orabant. Desperantibus omnibus non votis agendum Sosthenes, unus de principibus Macedonum, ratus contracta iuventute et Gallos victoria exultantes conpescuit et Macedoniam ab hostili populatione defendit. Ob quae virtutis beneficia multis nobilibus regnum Macedoniae adfectantibus ignobilis ipse praeponitur, et cum rex ab exercitu appellatus esset, ipse non in regis, sed in ducis nomen iurare milites conpulit.

6. Interea Brennus, quo duce portio Gallorum in Graeciam se effuderat, audita victoria suorum, qui Belgio duce Macedonas vicerant, indignatus parta victoria opimam praedam et Orientis spoliis onustam tam facile relictam esse, ipse adunatis CL milibus peditum et XV milibus equitum in Macedoniam inrumpit. Cum agros villasque popularetur, occurrit ei cum instructo exercitu Macedonum Sosthenes; sed pauci a pluribus, trepidi a valentibus facile vincuntur. Itaque cum victi se Macedones intra muros urbium condidissent, victor Brennus nemine prohibente totius Macedoniae agros depraedatur. Inde quasi terrena iam spolia sorderent, animum ad deorum immortalium templa convertit, scurriliter iocatus locupletes deos largiri hominibus oportere. Statim igitur Delphos iter vertit, praedam religioni, aurum offensae deorum immortalium praeferens; quos nullis opibus egere, ut qui eas largiri hominibus solent, adfirmabat. Templum autem Apollinis Delphis positum est in monte Parnasso, in rupe undique inpendente; ibi civitatem frequentia hominum fecit, qui maiestatis undique concurrentes in eo saxo consedere. Atque ita templum et civitatem non muri, sed praecipitia, nec manu facta, sed naturalia praesidia defendunt, prorsus ut incertum sit, utrum munimentum loci an maiestas dei plus hic admirationis habeat. Media saxi rupes in formam theatri recessit. Quamobrem et hominum clamor et si quando accedit tubarum sonus, personantibus et resonantibus inter se rupibus multiplex audiri ampliorque quam editur resonare solet. Quae res maiorem maiestatis terrorem ignaris rei et admirationem stupentibus plerumque adfert. In hoc rupis amfractu media ferme montis altitudine planities exigua est, atque in ea profundum terrae foramen, quod in oracula patet, ex quo frigidus spiritus vi quadam velut vento in sublime expulsus mentes vatum in vecordiam vertit inpletasque deo responsa consulentibus dare cogit. Multa igitur ibi et opulenta regum ac populorum visuntur munera quaeque magnificentia sui reddentium vota gratam voluntatem et deorum responsa manifestant.

7. Igitur Brennus cum in conspectu haberet templum, diu deliberavit, an confestim rem adgrederetur an vero fessis via militibus noctis spatium ad resumendas vires daret. Aenianum et Thessalorum duces, qui se ad praedae societatem iunxerant, amputari moras iubebant, dum inparati hostes et recens adventus sui terror esset; interiecta nocte et animos hostibus, forsitan et auxilia accessura, et, vias, quae tunc pateant, obstructum iri. Sed Gallorum vulgus ex longa inopia, ubi primum vino ceterisque commeatibus referta rura invenit, non minus abundantia quam victoria laetum per agros se sparserat, desertisque signis ad occupanda omnia pro victoribus vagabantur. Quae res dilationem Delphis dedit. Prima namque opinione adventus Gallorum prohibiti agrestes oraculis feruntur messes vinaque villis efferre. Cuius rei salutare praeceptum non prius intellectum est, quam vini ceterarumque copiarum abundantia velut mora Gallis obiecta auxilia finitimorum convenere. , Prius itaque urbem suam Delphi aucti viribus sociorum permunivere, quam Galli vino velut praedae incubantes ad signa revocarentur. Habebat Brennus lecta ex omni exercitu peditum sexaginta quinque milia; Delphorum sociorumque non nisi quattuor milia milites erant, quorum contemptu Brennus ad acuendos suorum animos praedae ubertatem omnibus ostendebat statuasque cum quadrigis, quarum ingens copia procul visebatur, solido auro fusas esse plusque in pondere quam in specie habere praedae adfirmabat.

8. Hac adseveratione incitati Galli, simul et hesterno mero saucii, sine respectu periculorum in bellum ruebant. Contra Delphi plus in deo quam in viribus deputantes cum contemptu hostium resistebant scandentesque Gallos e summo montis vertice partim saxo, partim armis obruebant. In hoc partium certamine repente universorum templorum antistites, simul et ipsae vates sparsis crinibus cum insignibus atque infulis pavidi vecordesque in primam pugnantium aciem procurrunt. Advenisse deum clamant, eumque se vidisse desilientem in templum per culminis aperta fastigia, dum omnes opem dei suppliciter inplorant, iuvenem supra humanum modum insignis pulchritudinis; comitesque ei duas armatas virgines ex propinquis duabus Dianae Minervaeque aedibus occurrisse; nec oculis tantum haec se perspexisse, audisse etiam stridorem arcus ac strepitum armorum. Proinde ne cunctarentur diis antesignanis hostem caedere et victoriae deorum socios se adiungere summis obsecrationibus monebant. Quibus vocibus incensi omnes certatim in proelium prosiliunt. Praesentiam dei et ipsi statim sensere, nam et terrae motu portio montis abrupta Gallorum stravit exercitum et confertissimi cunei non sine vulneribus hostium dissipati ruebant. Insecuta deinde tempestas est, quae grandine et frigore saucios ex vulneribus absumpsit. Dux ipse Brennus cum dolorem vulnerum ferre non posset, pugione vitam finivit. Alter ex ducibus punitis belli auctoribus cum decem milibus sauciorum citato agmine Graecia excedit. Sed nec fugientibus fortuna commodior fuit, siquidem pavidis nulla sub tectis acta nox, nullus sine labore et periculo dies; adsidui imbres et gelu nix concreta et fames et lassitudo et super haec maximum pervigiliae malum miseras infelicis belli reliquias obterebant. Gentes quoque nationesque, per quas iter habebant, palantes velut praedam sectabantur. Quo pacto evenit, ut nemo ex tanto exercitu, qui paulo ante fiducia virium etiam deos contemnebat, vel ad memoriam tantae cladis superesset.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License