IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
1. Mortuo Ptolomeo Philopatore, rege Aegypti, contemptaque parvuli filii eius aetate, qui in spem regni relictus praeda etiam domesticis erat, Antiochus, rex Syriae, occupare Aegyptum statuit. Itaque Phoenicen ceterasque Syriae quidem, sed iuris Aegypti civitates cum invasisset, legatos ad eum senatus mittit, qui denuntiarent ei, abstineret regno pupilli postremis patris precibus fidei suae traditi. Quibus spretis interiecto tempore alia legatio supervenit, quae omissa pupilli persona civitates iure belli factas populi Romani in integrum restitui iubebat. Abnuenti bellum denuntiatum, quod ille facile susceptum infeliciter gessit. Eodem tempore et Nabis tyrannus multas Graeciae civitates occupaverat. Igitur senatus, ne uno tempore duplici bello Romanae vires detinerentur, scripsit Flaminino, si ei videatur, sicuti Macedoniam a Philippo, ita et Graeciam a Nabide liberet. Ob quam causam imperium ei prorogatum. Terribile quippe Antiochi bellum Hannibalis nomen faciebat, quem aemuli eius occultis mandatis cum Antiocho inisse societatem apud Romanos criminabantur, negantes eum aequo animo sub legibus vivere adsuetum imperio et immoderata licentia militari; semperque taedio quietis urbanae novas belli causas circumspicere. Quae etsi falsa nuntiata fuissent, apud timentes tamen pro veris habebantur.
2. Denique senatus metu perculsus ad speculandos actus Hannibalis legatum in Africam Cn. Servilium mittit eique tacitis mandatis praecipit, ut, si posset, eum per aemulos eius interficeret metuque invisi nominis tandem populum Romanum liberaret. Sed res Hannibalem non diu latuit, virum ad prospicienda cavendaque pericula paratum nec minus in secundis adversa quam in adversis secunda cogitantem. Igitur cum tota die in oculis principum legatique Romani in foro Karthaginiensium obversatus in supremum fuisset, adpropinquante vespere equum conscendit et rus urbanum, quod propter litus maris habebat, ignaris servis iussisque ad portam revertentem opperiri, contendit. Habebat ibi naves cum remigibus occulto sinu litoris absconditas; erat et grandis in eo agro pecunia praeparata, ut, cum res exegisset, nec facultas fugam nec inopia moraretur. Lecta igitur servorum iuventute, quorum copiam Italicorum captivorum numerus augebat, navem conscendit cursumque ad Antiochum dirigit. Postera die civitas principem suum ac tum temporis consulem in foro expectabat. Quem ut profectum nuntiatum est, non aliter quam si urbs capta esset, omnes trepidavere exitiosamque sibi fugam eius ominati sunt. Legatus vero Romanus, quasi iam bellum inlatum Italiae ab Hannibale esset, tacitus Romam regreditur trepidumque nuntium refert.
3. Interim in Graecia Flamininus iuncta cum quibusdam civitatibus societate Nabidem tyrannum duobus continuis proeliis subigit et gravibus pacis legibus fractum velut exsanguem in regno reliquit. Sed libertate Graeciae restituta deductisque ab urbibus praesidiis, cum Romanus exercitus in Italiam reportatus esset, velut vacua rursus possessione sollicitatus multas civitates repentino bello invasit. Quibus rebus exterriti Achaei, ne vicinum malum etiam ad se serperet bellum adversus Nabidem decernunt ducemque praetorem suum Philopoemenem, insignis industriae virum, constituunt, cuius in eo bello tanta virtus enituit, ut opinione omnium Flaminino, Romano imperatori, conpararetur. Eodem tempore Hannibal, cum ad Antiochum pervenisset, velut deorum munus excipitur, tantusque eius adventu ardor animis regis accessit ut non tam de bello quam de praemiis victoriae cogitaret. Sed Hannibal, cui nota Romana virtus erat, negabat opprimi Romanos nisi in Italia posse. Ad hoc sibi centum naves et decem milia peditum mille equitum poscebat, promittens hac manu non minus bellum quam gesserit Italiae restauraturum et in Asia regi sedenti aut victoriam de Romanis aut aequas pacis condiciones relaturum; quippe et Hispanis bello flagrantibus ducem tantum deesse, et Italiam notiorem sibi nunc quam pridem fuisse; sed nec Karthaginem quieturam sociamque se ei sine mora praebituram.
4. Cum regi consilia placuisset, mittitur Karthaginem unus ex comitibus Hannibalis, qui in bellum cupidos hortetur Hannibalemque cum copiis adfuturum nuntiet; nihil dicat partibus nisi animos Karthaginiensium deesse: Asiam et vires belli et sumptum praebituram. Haec cum relata Karthaginem essent, nuntius ipse ab inimicis Hannibalis conprehenditur perductusque in senatum cum interrogaretur, ad quem missus esset, Punico ingenio respondit se ad universum senatum missum; nec enim opus hoc singulorum, sed universorum esse. Dum multis diebus deliberant, an eum Romam ad purgandam publicam conscientiam mittant, tacitus conscensa nave ad Hannibalem revertitur. Quo cognito Karthaginienses ultro rem Romam per legatum deferunt. Romani quoque legatos ad Antiochum misere, qui sub specie legationis et regis apparatum specularentur et Hannibalem aut Romanis mitigarent aut adsiduo conloquio suspectum invisumque redderent regi. Itaque legati cum Ephesi convenissent Antiochum, mandata ei senatus tradunt. Dum responsum expectant, omnibus diebus adsidui circa Hannibalem fuere, dicentes eum timide a patria recessisse, cum pacem Romani non tam cum re publica eius quam cum eo factam summa fide custodiant; nec bella eum Romanorum magis odio quam patriae amore gessisse, cui ab optimo quoque etiam spiritus ipse debeatur. Has enim publicas inter populos, non privatas inter duces bellandi causas esse. Inde res gestas eius laudare. Quarum sermone laetus saepius cupidiusque cum legatis conloquebatur, ignarus quod familiaritate Romana odium sibi apud regem crearet. Quippe Antiochus tam adsiduo conloquio reconciliatam eius cum Romanis gratiam existimans nihil ad eum, sicuti solebat, referre, expertemque totius consilii et veluti hostem proditoremque suum odisse coepit. Quae res tantum apparatum belli cessante imperatoria arte corrupit. Senatus mandata fuerant, contentus terminis Asiae esset, ne ipsis Asiam ingrediendi necessitatem inponeret. Quibus spretis non accipiendum bellum statuit, sed inferendum.