Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXXI

Capp. V-VIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. V-VIII

5. Dicitur, cum frequenter de bello consilium remoto Hannibale habuisset, tandem eum vocari iussisse, non ut ex sententia eius aliquid ageret, sed ne per omnia sprevisse videretur, omnibusque perrogatis postremum interrogasse. Quo ille animadverso intellegere se professus est, non quia egeat consilio, sed ad supplendum numerum sententiarum se vocatum; tamen et odio Romanorum et amore regis, apud quem solum tutum exilium sibi relictum sit, se viam gerendi belli disserturum. Veniam deinde libertati praefatus nihil se aut consiliorum aut coeptorum praesentium probare ait, neque sedem belli Graeciam sibi placere, cum Italia uberior materia sit; quippe Romanos vinci non nisi armis suis posse nec Italiam aliter quam Italicis viribus subigi; siquidem diversum ceteris mortalibus esse illud et hominum et belli genus. Aliis bellis plurimum momenti habere priorem aliquam cepisse occasionem loci temporisque, agros rapuisse, urbes aliquas expugnasse; cum Romano, seu occupaveris prior aliqua seu viceris, tamen etiam cum victo et iacente luctandum esse. Quam ob rem siquis eos in Italia lacessat, suis eos opibus, suis viribus, suis armis posse vincere, sicut ipse fecerit. Sin vero quis illis Italia velut fonte virium cesserit, proinde falli ac si quis amnes non ab ipsis fontium primordiis derivare, sed concretis iam aquarum molibus avertere vel exsiccare velit. Haec et secreto se censuisse ultroque ministerium consilii sui obtulisse, et nunc praesentibus amicis ideo repetisse, ut scirent omnes rationem gerendi cum Romanis belli, eosque foris invictos, domi fragiles esse. Nam prius illos urbe quam imperio, prius Italia quam provinciis exui posse; quippe et a Gallis captos et a se prope deletos esse; neque umquam se victum prius quam terris eorum cesserit; reverso Karthaginem statim cum loco fortunam belli mutatam.

6. Huic sententiae obtrectatores amici regis erant, non utilitatem rei cogitantes, sed verentes. ne probato consilio eius primum apud regem locum gratiae occuparet. Et Antiocho non tantum consilium quam auctor displicebat, ne gloria victoriae Hannibalis, non sua esset. Omnia igitur variis adsentationum adulationibus corrumpebantur, nihil consilio vel ratione agebatur. Rex ipse per hiemem in luxuriam lapsus novis cotidie nuptiis deditus erat. Contra Acilius, Romanus consul, qui ad hoc bellum missus erat, copias, arma ceteraque bello necessaria summa industria parabat, civitates socias confirmabat, dubias inliciebat; nec alius exitus belli quam adparatus utriusque partis fuit. Itaque prima belli congressione cum cedentes suos rex cerneret, non laborantibus auxilium tulit, sed fugientibus se ducem praebuit castraque ditia victoribus relinquit. Deinde cum in Asiam praeda Romanis occupatis fugiendo pervenisset, paenitere neglecti consilii coepit revocatoque in amicitiam Hannibale omnia ex sententia eius agere. Interim nuntiatur ei Livium, Romanum ducem, cum LXXX rostratis navibus in bellum navale a senatu missum adventare; quae res spem illi restituendae fortunae dedit. Itaque priusquam sociae civitates ad hostes deficerent, decernere navali proelio statuit, sperans cladem in Graecia acceptam nova posse victoriae gloria aboleri. Tradita igitur Hannibali classe proelium committitur. Sed neque Asiani milites Romanis neque naves eorum pares rostratis navibus fuere; minor tamen clades ducis sollertia fuit. Romam nondum opinio victoriae venerat et idcirco in consulibus creandis suspensa civitas erat.

7. Sed adversus Hannibalem ducem quis melius quam Africani frater crearetur, cum vincere Poenos opus Scipionum esset? Creatur igitur consul Lucius Scipio, eique datur legatus frater Africanus, ut intellegeret Antiochus non maiorem fiduciam se in Hannibale victo quam Romanos in victore Scipione habere. Traicientibus in Asiam Scipionibus exercitum iam utrubique profligatum bellum nuntiatum est, victumque Antiochum terrestri, Hannibalem navali bello invenerunt. Primo igitur adventu eorum legatos pacem petentes Antiochus ad eos mittit peculiare donum Africano ferentes filium ipsius, quem rex parvo navigio traicientem ceperat. Sed Africanus privata beneficia a rebus publicis secreta dixit, aliaque esse patris officia, alia patriae iura, quae non liberis tantum, verum etiam vitae ipsi praeponantur. Proinde gratum se munus accipere privatoque inpendio munificentiae regis responsurum. Quod ad bellum pacemque pertineat, nihil neque gratiae dari neque de iure patriae decidi posse respondit. Nam neque de redimendo filio umquam tractavit nec senatum de eo agere permisit, sed, ut dignum maiestate eius erat, armis se recepturum dixerat. Post haec leges pacis dicuntur: ut Asia Romanis cederet, contentus Syriae regno esset, naves universas, captivos et transfugas traderet sumptumque omnem belli Romanis restitueret. Quae cum nuntiata Antiocho essent, nondum ita victum se esse respondit, ut spoliari se regno pateretur, bellique ea inritamenta, non pacis blandimenta esse.

8. Igitur cum ab utrisque bellum pararetur ingressique Asiam Romani Ilium venissent, mutua gratulatio Iliensium ac Romanorum fuit, Iliensibus Aenean ceterosque cum eo duces a se profectos, Romanis se ab his procreatos referentibus; tantaque laetitia omnium fuit, quanta esse post longum tempus inter parentes et liberos solet. Iuvabat Ilienses nepotes suos Occidente et Africa domita Asiam ut avitum regnum vindicare, optabilem Troiae ruinam fuisse dicentes, ut tam feliciter renasceretur. Contra Romanos avitos lares et incunabula maiorum templaque ac deorum simulacra inexplebile desiderium videndi tenebat. Profectis ab Ilio Romanis Eumenes rex cum auxiliis occurrit, nec multo post proelium cum Antiocho commissum. Cum in dexteriore cornu pulsa legio Romana maiore dedecore quam periculo ad castra fugeret, M. Aemilius, tribunus militum, ad tutelam castrorum relictus armare se milites suos et extra vallum progredi iubet strictisque gladiis fugientibus minari, morituros dicens, ni in proelium revertantur, infestioraque sua quam hostium castra inventuros. Adtonita tam ambiguo periculo legio comitantibus commilitonibus, qui fugere eos prohibuerant, in proelium revertitur, magnaque caede edita initium victoriae fuit. Caesa hostium L milia, capta XI. Antiocho pacem petenti nihil ad superiores condiciones additum, Africano praedicante, Romanos neque, si vincantur, animis minui neque, si vincant, secundis rebus insolescere. Captas civitates inter socios divisere, muneri Romano aptiorem Asiam quam possessioni voluptariae iudicantes; quippe victoriae gloriam Romano nomini vindicandam, opum luxuriam sociis relinquendam.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License